AAS 37 (1945), p. 139

IV

AYACUQUENSIS'

(HUANCAVELIOENSIS)

A DIOECESIS AYACUQUENSIS TERRITORIO PARS SEIUNGITUR, EX QUA NOVA ERI-

GITUR <( HUANCAVELICENSIS » DIOECESIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quae ad maius spirituale christifidelium bonum procurandum eorumdemque
regimen facilius reddendum conducere videantur, ea pro supremo
quo fungimur apostolico munere praestare satagimus. Cum itaque
a Nobis expostulatum sit ut a peramplo Ayacuquensis seu Huamangensis
dioecesis territorio pars seiungatur et nova exinde dioecesis erigatur,
Nos, praehabito favorabili voto venerabilis Fratris Victorii Alvarez,
Ayacuquensis Episcopi, suffragante etiam venerabili Fratre Fernando
Cento, Archiepiscopo titulari Seleuciensi Pierii et apud Peruvianam
Rempublicam Nuntio Apostolico, animo perpendentes hoc in animarum
nonum, Deo favente, cessurum, oblatis Nobis precibus libenter annuendum
censuimus. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis
ac certa scientia, de potestatis Nostrae apostolicae plenitudine, ex
Ayacuquensi dioecesi territorium distrahimus, provinciam civilem vulgo
Huancavelica complectens, et ex eo novam erigimus et constituimus
dioecesim « Euancavelicensem » appellandam, quae eosdem habebit limites
praefatae provinciae civilis a Statu Peruviano definitos, in qua viginti
et octo iam florent paroeciae. Novae huius dioecesis episcopalem sedem
in civitate Huancmyelica, a qua nomen mutuatur dioecesis, constituimus,
quam proinde, civitatis episcopalis titulo insignitam, iuribus et
privilegiis, quibus ceterae episcopales sedes iure communi fruuntur, exornamus.
Paroecialem vero ecclesiam, Deo in honorem Sancti Antonii Patavini
dicatam, ibidem exstantem, ad cathedralis Ecclesiae gradum et
dignitatem evehimus, et illi eiusque pro tempore Praesulibus iura omnia,
insignia et privilegia tribuimus, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae
earumque Antistites donantur; illosque pariter eisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Novam insuper
hanc dioecesim Huancavelicensem metropolitanae Ecclesiae Limanae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.