AAS 37 (1945), p. 140
suffraganeam constituimus eiusque pro tempore Episcopos metropolitico^
Limani Archiepiscopi iuri subiicimus. Quod vero ad dioecesis attinet
regimen, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem,
aliaque huiusmodi iura et officia, servanda iubemus quae sacri
praescribunt canones. Ad istius autem dioecesis decus augendum decernimus
ut Capitulum Cathedrale constituatur iuxta normas per .altera»
Apostolicas Litteras edendas, attentis praesertim dispositionibus Constitutionis
Apostolicae Praeclara inter fel. rec. Pii Papae Noni, Decessoris
Nostri, die quinta mensis Martii, anno millesimo octingentesimo»
septuagesimo quinto editae. Donec vero dioecesis hoc Canonicorum senatu
carebit, indulgemus ut pro eo dioecesanorum Consultorum coetusad
iuris normam interim eligatur et adhibeatur. Statuimus insuper ut
quam primum fieri poterit in nova dioecesi parvum saltem erigatur Seminarium
iuxta Codicis Iuris Canonici et Sacrae Congregationis de Seminariis
et Studiorum Universitatibus praescripta; et ex eo duo electi
iuvenes, aut modo saltem unus, non intermissa vice, ad Collegium Pium
Latinum Americanum de Urbe mittantur, ut sub oculis fere Nostris
in spem Ecclesiae instituantur. Decernimus porro ut mensam episcopalem
dos constituat, quam Gubernium Peruvianum assignabit, praeter
Curiae emolumenta et ceteras fidelium oblationes, in quorum bonum
dioecesis ipsa constituta est. Ad clerum autem quod attinet, statuimus
ut simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint,
clerici, in territorio novae dioecesis domicilium habentes, eidem dioecesi
adscripti eo ipso censeantur. Mandamus denique ut documenta et
acta, novam Huancaveliçensem dioecesim eiusque clericos et fideles
respicientia, quam primum a Cancellaria Episcopali Ayacuquensi Curiae
novae dioecesis tradantur, ut in huius archivo religiose serventur. Ad
quae omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni mandanda venerabilem
quem supra memoravimus Fratrem Fernandum Cento, apud
Peruvianam Rempublicam Nuntium Nostrum, delegamus eique necessarias
et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum;
eidemque onus imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem,
cum primum fas erit, authenticum peractae exsecutionis actorum
exemplar transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse
praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni sint,
auditi non fuerint vel praemissis non consenserint, nullo unquam tem
pore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu no-