AAS 37 (1945), p. 141

tari, impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam
*ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo
validas exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et
^obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere,
et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus
ac decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in
-synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis,
generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum,
dispositionibus, ceterisque contrariis, etiam speciali mentione
dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus denique ut
harum Litterarum transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate constituti munitis eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
praesentibus tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
concessionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis
vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die duodevicesima Decembris mensis,
Pontificatus Nostri anno sexto.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

Decanus 8. Collegii 8. C. Consistorialis a Secretis

Alfridus Vitali, Protpnotarius Apostolicus.
Franciscus H. Ferretti, Protonotarius Apostolicus.

Loco £& Plumbi

lieg, in Cane. Ap., vol. LXIX, n. 21, — Al. Trussaxdi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.