AAS 37 (1945), p. 178
territorio civiles separamus comitatus Madawaska, Victoria et partem occidentalem
comitatus Resiîgouche, vulgo Restigouche Sud nuncupatam,
usque ad lineam parallelam 67, ubi duae exstant paroeciae : St. Quentin
et Kedgwick, et duae missiones : Lauvrière et St. Olivier; atque e territorio
ita avulso novam erigimus et constituimus dioecesim, quae « Bdmunstonensis
» appellabitur. Novae huius dioecesis sedem episcopalem
in Edmunston urbe, a qua dioecesis ipsa mutuatur nomen, constituimus ;
Episcopi vero cathedram in templo, Deo in honorem Immaculatae Conceptionis
B. M. V. dicato, ibidem exstante, figimus, quod proinde ad
ecclesiae cathedralis gradum et dignitatem evehimus; cui atque Edmunstonensibus
pro tempore Episcopis omnia tribuimus iura, privilegia, honores,
insignia, quibus ceterae per orbem episcopales sedes earumque
Praesules iure communi fruuntur, illosque pariter omnibus adstringi -
mus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur Novam insuper
hanc Edmunstonensem Ecclesiam surrraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Moctonensi, et Edmunstonenses pro tempore Episcopos
metropolitico Archiepiscopi Moctonensis iuri subiicimus. Praeterea
usque dum Capitulum Cathedrale constitui nequeat, indulgemus
ut pro Canonicis dioecesani Consultores ad iuris tramitem eligantur et
adhibeantur. Quod porro ad dioecesis Edmunstonensis regimen, administrationem,
Seminarium, clericorum et fidelium iura et onera aliaque
huiusmodi attinet, servanda iubemus quae sacri canones praescribunt.
Quod vero ad clerum peculiariter spectat, decernimus ut simul ac hae
Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici
Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime degunt.
Mandamus denique ut documenta omnia et acta, quae novam dioecesim
respiciunt, a Cancellaria dioecesis Bathurstensis Curiae novae dioecesis
Edmunstonensis quam primum tradantur, ut in huius archivo diligenter
serventur. Ad quae omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni
mandanda venerabilem quem supra memoravimus Fratrem Hildebrandum
Antoniutti, in Canadensi Ditione Delegatum Apostolicum, delegamus
eique facultates ad id necessarias et opportunas tribuimus, etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, eidemque onus facimus ad Sacram Congregationem
Consistorialem authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar,
quam primum fas erit, transmittendi. Praesentes autem Litteras
et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum intersit,
vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua
mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint,
nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis