AAS 37 (1945), p. 179

vitio, seu intentionis Nostrae vel quolibet alio, licet substantiali et
inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse,
sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et
emanata», perpetuo validas exsistere et fore suosque plenarios et integros
effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter
observari debere*, et, si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus
et inane esse ac fore volumus et decernimus, non obstantibus, quatenus
opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque
Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus et
Ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum,
Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque contrariis, etiam
speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus.
Volumus autem ut harum Litterarum transumptis vel excerptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis; eadem prorsus
tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, concessionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti,
delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini
millesimo nongentesimo quadragesimo quarto, die sexta decima Decem
bris mensis, Pontificatus Nostri anno sexto.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

Decanus 8. Collegii 8. C. Consistorialis a Secretis

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco ¡$¡ Plumbi

l&eg. in Cane. Ap., vol. LXIX, n. 27. — Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.