AAS 37 (1945), p. 241
la, Restituta, Gertrudes et Margarita. Sexennis gynecaeo S. Marcellini
educanda traditur, in quo excelienti quum polieret ingenio, plurimum
in litterarias, linguarum ac musicae studiis profecit. Nec minores in
pietate progressiones fecit sub Margaritae Saladino disciplina, quae postea
bene de Ecclesia meritum Institutum a S. Elisabeth nuncupatum
condidit. Anno 1847 divinae synaxi primitus admittitur, sacroque Chrismate
illinitur. Quattuor post annos domum rediit, pium servans vitae
genus, dato quoque Tertio Ordini Franciscani nomine.
Oblatas nuptias firmiter respuit, caelesti sponso castitatis vinculo
se devovens, religiosamque vitam amplecti exoptans. In quo proposito
confirmando plurimum Venerabilis Ludovici a Casaurea consilium iuvit,
qui eidem olim dixit: ((Dies adveniet, quo libros Claudes; Iesus vero
<( Cor suum tibi aperiet, in cuius prima pagina, secunda aliisque subse-
« quentibus nil aliud leges, quam amorem, amorem, amorem ».
Perpetuis Sanctissimi Sacramenti Adoratricibus cooptari moli ta est,
verum, contra votum, ob gravem quo tentata fuit morbum, claustrum
relinquere coacta est : non sine inscrutabili Dei consilio, qui aliter de
ea decreverat, uti postea comprobavit eventus. Interim, ad Apostolatus
orationis normam mentemque, enixis orationibus, divino cultui, prae
sertim pro pauperioribus Ecclesiis, curando, operibusque caritatis totam
se dedidit : immo expiatricem victimam Deo se obtulit.
Quoniam autem apostolico zelo cor eius ardebat — et caritas est
diffusilis — ut in aliis quoque divinus hic ignis accenderetur, efficaciter
est operata; quare merito, ut diximus, Apostolatus orationis, prima
in Neapolitana civitate, zelatrix meruit constitui.
Utroque parente defuncto, Uberior facta, impensiori studio haec omnia
operabatur, cui aliae piissimae feminae se adiunxerunt. Sicque factum
est ut, Archiepiscopo Servo Dei Cardinali Riario Sforza favente,
prudentium quoque virorum consilio adhibito, Instituti Ancillarum a
Sacro Corde anno 1865 fundamenta iecerit, regulasque clonscripserit.
Quod Institutum in varias dioeceses propagatum, anno 1890 ab Apostolica
Sede decretum Laudis obtinuit; eius autem constitutiones approbatae
fuere a. 1902 ac demum a. 1911 plenam approbationem sunt assecutae.
A Cardinali Archiepiscopo Superiorissa primum electa, semper postea
ad mortem usque fuit in officio a Sodalibus confirmata; in quo exercendo
mirabilis prudentiae ac fortitudinis specimina dedit, atque virtutibus
omnibus cum theologalibus, tum cardinalibus eisque conexis
ornatam se ostendit, quas sub humilitatis velo cooperire conabatur. At
incassum. Sanctitate enim Dei Famulam praeditam esse aperte fassi
18 - ACTA, vol XII, n. 9 - 27-9-9*5