AAS 37 (1945), p. 242
sunt Cardinales: Servus Dei Ruffo Scilla, Archiepiscopus, eiusque suc
cessor in Neapolitana sede Gulielmus Sanfelice, Monaco La Valletta
ac Parocchi, Vicarii Leonis PP. XIII, Capecelatro Capuanras Archiepiscopus,
Siciliano di Rende Beneventanus Archiepiscopus, atque Ioseph
Maria Granniello : Ven. Ludovicus a Causaurea, non pauci Archiepiscopi
aliique quamplures, praesertim ex utroque clero, vitae integritate
ac prudentia praestantes, Quam famam ei conciliarunt quoque non
pauca, ut ferunt, supernaturalia dona, quibus, ut videtur, voluit Deus
fidelem suam Ancillam honestare.
Fatali morbo correpta, Ecclesiae sacramentis devotissime susceptis,
Leonis PP. XIII benedictione roborata, die 28 Decembris a. 1894, purissimam
animam Deo reddidit.
Sanctitatis fama, qua vivens claruit, non modo non defecit sed increvit;
quare annis 1903-1905 Ordinaria auctoritate Informativi pro
cessus Neapoli fuere constructi super eadem fama, super scriptis ac
cultu non praestito.
S. R. C. per decretum latum die 9 Decembris a. 1908, scriptis per
pensis, cavit : Nihil obstare quominus ad ulteriora 'procedatur. Die
acutem 11 Ianuarii a. 1911 beatificationis Causa fuit introducta, Sum
musqué Pontifex Benedictus XV fel. rec. Commissionem sua manu subsignant.
Edito dein die 8 Iulii 1914 decreto super oboedientia Urbani VIII
legibus, cultum Servis Dei prohibentibus, peractisque Apostolicis inquisitionibus
super fama in genere, de cuius relevantia et validitate
constat ex decreto die 28 Iunii a. 1922, deinde super virtutibus et miraculis
in specie, atque recognita per decretum diei 8 Augusti 1937,
iuridica vi cum Ordinarii tum Apostolici processuum, servatisque omnibus
de iure servandis, deventum est ad disceptandum super Servae
Dei virtutibus. Antepraeparatoria itaque Congregatio coram Rmo Cardinali
Ianuario Granito Pignatelli di Belmonte, Episcopo Ostien. et
Albanen., Causae Ponente seu Relatore, die 14 Aprilis a. 1942 habita
fuit; Praeparatoria die 6 Iulii a. 1943; Nova Praeparatoria die 18 Apri
lis elapso anno; Generalis demum coram Ssmo D. N. Pio Papa XII die
30 mensis Ianuarii anni huius; in qua idem Cardinalis Relator dubium
proposuit discutiendum : An constet de virtutibus theologalibus Fide,
Spe, Caritate cum in Deum tum m proximum nec non de cardinalibus
Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine earumque adnexis, iii
gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur. Rmi Cardinales,
Officiales Praelati, Patresque Consultores suum panderunt suffragium,
quod Beatissimus Pater benigne ausculta vit, suam autem edere senten-