AAS 37 (1945), p. 307

NEOPAMPILONEK-DE ARAÜCÁ
(DE LAB ATECA)

A DIOECESI NEOPAMPILONENSI ET A PRAEFEGTUR A APOSTOLICA DE ARAUCÀ PARS

SEIUNGATUR ET NOVA ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE LABATECA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DÈI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ecclesiarum omnium qua urgemur sollicitudo a Nobis exigit ut, si qua
exstet dioecesis nimio redundans territorio, pars ex ea seiungatur et nova
exinde constituatur Ecclesia alteri vigilanti Pastori concredenda. Quod
quidem perpendentes, libenter excipiendas duximus preces, quibus ab
Apostolica Sede expostulatum est, ut e Neopampilonensi in Columbia
dioecesi, quae tam ample extenditur ut nimis difficulter ab uno vel vigilantissimo
Pastore gubernari possit, pars eius orientalis seiungatur,: unar
que cum parte adiacente Praefecturae Apostolicae de Arauca, intra limites
infra designandos, in novam Praefecturam Apostolicam erigatur,
Seminario Yarumalènsi pro Missionibus committendam. De venerabilium
itaque Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Christiano No.¿
mini Propagando praepositorum consilio, prae oculis habitis tum venerabilis
Fratris Caroli Serena, Archiepiscopi Titularis Myrensis, in Columbiana
Republica Nuntii Apostolici, sententia, tum etiam Sacrae Con*
gregationis Consistorialis, pro territorii parte a Neopampilonensi dioecesi
seiungenda, consensu, novam Praefecturam Apostolicam erigimus
et constituimus de Ldbateca nuncupandam. Decernimus insuper ut novae
huic Praefecturae hi sint, qui sequuntur, limites : ad septentrionem : paroeciae
de Labateca fines, iuxta Serrano flumen usque ad huius confluentia
m cum Cutagà flumine ; hoc flumen usque ad confidentiam cum Ghir
lagà flumine; hoc idem flumen usque ad V alegra flumen; huius cursus
usque ad torrentem Azul (Chocarima) ; inde vero linea recta ad fluminis
Colorado fontes ; e quibus cursus huius usque ad Margua flumen a<f
confidentiam cum Talco ; huius cursus usque ad fontes ; inde linea recta
meridiana ad fines Reipublicae de Venezuela cum Republica Columbiana;
eiusmodi fines, ad orientem versus, usque ad Arauca flumen;
tractus huius usque ad confiuentiam cum Eoyotà ; ad orientem et meridiem
: cursus Bogota usque ad Sinsiga flumen ; huius cursus usque ad

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.