AAS 38 (1946), p. 288

Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus
erit, qui vero non crediderit, condemnabitur (Me. 10, 15-16).
Venerabilis Ioannes Martinus Moyë mandatum hoc, sacerdotali ministerio
intime coniunctum, perfecte est exsecutus. Inter fideles enim atque
infideles populos, ut Dei regnum dilataretur, eosque suavissimo Christi
iugo subderet impigre adlaboravit, atque, ut innumerae animae baptismi
gratiam obtinerent, per sua scripta in Europa, per Virginum Institutum
in Sinis est feliciter assecutus.
Gratum est de eius vita vix aliquid delibare. Die 27 Ianuarii
a. D. 1730 in oppido Cutting, Metensis dioecesis, nunc Nanceien., e Ioanne
Moyë ac Catharina Démange, moribus ac christiana pietate honestis,
sextus e tredecim filiis, e quibus tres clero se addixerunt, natus est
Ioannes Martinus, sequentique die baptismi aquis ablutus. Eius pietas
in ipso familiae sinu cum aetate succrescebat ; quotidie sacro Missae sacrificio
adstare, aliisque Ecclesiae functionibus, iam a puero in deliciis
habebat. Philosophicis disciplinis Argentorati sub Patrum Societatis
Iesu magisterio attendit, in Metensi denique Seminario, sacrae Theologiae
operam navavit, dieque 9 Martii, mensis anno 1754 ad Presbyteratus
ordinem fuit promotus. Vicarii cooperatoris munus fuit ei concreditum,
quo in exemplum est functus, insignia animarum zeli, asperi vitae generis
ac erga Deum religionis specimina exhibens. Non raro longas in adoratione
sanctissimi Sacramenti protrahebat moras. Quod vitae genus
tantam non modo fidelium, sed superiorum quoque ei conciliavit aestimationem,
ut plures spirituali eius regimini se committerent atque Episcopalis
Seminarii pietatis Magister eligeretur.
Ruralem olim paroeciam quum inviseret, pueros, veluti ab omnibus
derelictos invenit, quos, cuiusque christianae ac civilis institutionis
expertes, veluti ad criminosam vitam destinatos deplorans, societatem
Sororum condere, quae tanto huic malo occurreret, mente concepit.
Quare factum est ut, Ordinario prius haesitante, postea approbante,
anno 1762 Institutum Sororum a Providentia fundaverit, regulisque
instruxerit, quod adhuc in iuventae educationis bonum, Pontificia auctoritate
firmatum, in Ecclesiae viridario succrescit ac floret.
Postquam in sua dioecesi quindecim per annos impigre adlaboravit,
ut infideles evangelizaret, martyrii quoque desiderio impulsus, anno 1769
in Parisiense Seminarium Missionum ad exteros admitti petiit; unde
duobus annis post ad Apostolicum Vicariatum de Sut-chuen in Sinensi
imperio fuit missus, quo post integrum annum pervenit. Tredecim per
annos indefessum apostolatum exercuit, sanctitatis aestimatione non
modo a Vicario Apostolico, sed et a fidelibus honestatum.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.