AAS 38 (1946), p. 289

Multa enim in hoc ministerio est passus, immo fidem coram tyranno,
qui eum tormentis subiecit, vitam fundere pro Christo paratus, fortiter
confessus est. Usurarios contractus, etiam inter fideles usftatos, penitus
eradicavit; Opus evangelicum, h. e. Sinensiurn Virginum Institutum,
quae baptismum pueris morientibus ministrarent, atque in puellarum
educationem atque instructionem incumberent, fundavit; quod nunc
quoque floridum perseverat; pios libellos ad populi sensum accommodatos
excudit. Haec atque cetera sui officii opera diligentissime, sum -
moque animarum sibi commissarum emolumento, adimplevit, quae ad
fidem amplectendam, perspecta viri sanctitate, movebantur aut in ea4
confirmatae perseverabant.
Mirabantur sane omnes asperrimum eius vitae genus, spontaneas
paenas, quibus corpus vexabat ceterasque virtutes, quas supra communem
etiam piorum hominum usum longe eminebant.
Laboribus paene confectus, in patriam a. 1782 redire coactus, undecim
ferme adhuc annos vixit. Instituto a se condito impenso studio attendit,
atque magna gallica seditione saeviente una cum pluribus Instituti
sodalibus a. 1791 Treviros adivit; ubi sequenti anno, dum infirmis ac
moribundis typhica febre affectis adsidet, eodem et ipse morbo attactus,
sacramentis roboratus iustorum mortem die 4 Maii 1793 oppetiit.
Legitimis de causis Ordinaria auctoritate super sanctitatis fama in
episcopali Curia Sancti Deodati anno 1880 processus inceptus est atque
quattuor post annos absolutus. Anno 1891 Leo XIII fel. rec. commissionem
Introductionis causae sua manu signavit. Anno 1895, scriptis perpensis,
Sacra haec Congregatio decretum edidit favorabile. Apostolicae
inquisitiones a. 1900 perfectae sunt. Duobus annis post, processuum cum
Ordinarii, tum Apostolici iuridicam vim approbans decretum, praeviis
sanationibus occurrentibus, editum fuit.
Antepraeparatoria de virtutibus coetus coram Cardinali Dominico
Ferrata, Causae Ponente, die 25 Februarii a. 1913 habitus est, in quo
sicut in duobus Praeparatoriis subsequentibus, diebus 9 Martii 1920 ac
21 Iunii 1927, PP. Consultores in varias abiere sententias, eo quod documenta,
super quibus tota causa innititur, non eis visa sunt aut absoluta
aut critico examini subiecta. Historica huius Sacrae Congregationis
Sectio, mandato excepto, critico examini omnia haec documenta subiecit,
pluresque marte suo inquisitiones perfecit : ex quibus manifeste apparet
Servum Dei virtutibus omnibus, et quidem in heroico gradu, ornatum
fuisse, difficultates oppositas remotas fuisse et causam in eam devenisse
conditionem, ut de ea coram Pontifice posset pertractari. Generalis itaque
Congregatio coram Ssnio D. N. Pio Papa XII die 24 Aprilis, anni

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.