AAS 38 (1946), p. 341
pro tempore Episcopis Madisonensibus omnia tribuimus iura, insignia
et privilegia, quibus ceterae episcopales sedes earumque Episcopi iurecommuni
fruuntur eosdemque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus
/quibus ceteri adstringu^
Templum autem Deo in honorem S. Raphaelis Archangeli dicatum
in praefata urbe exstans, ad ecclesiae cathedralis gradum et dignitatem,
evehimus eique pariter omnia tribuimus iura, honores, insignia et privilegia,
quibus ceterae per orbem cathedrales ecclesiae iure communi
gaudent. Novam igitur hanc dioecesim Madisonensem suffraganeam constituimus
metropolitanae Ecclesiae Milwaukiensi et eius pro tempore
Episcopos metropolitico Archiepiscopi Milwaukiensis iuri subiicimus.
Praeterea usque dum Capitulum Cathedrale constitui nequeat, indulgemus
ut Consultores dioecesani ad iuris tramitem eligantur et
adhibeantur.
Quod autem attinet ad dioecesis Madisonensis regimen et administrationem,
ad Seminarii dioecesani 'erectionem, ad fidelium et clericorum
iura et onera aliaque id genus, servanda iubemus quae de rebus istis
sacri canones praescribunt. Quod vero ad clerum peculiariter spectat,
decernimus ut simul ac praesentes Litterae Nostrae ad exsecutionem
demandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti,
in cuius territorio legitime degunt.
Mandamus insuper ut omnia documenta et acta, quae novam hanc
dioecesim respiciunt, a dioecesium Milwaukiensis et Crossensis Cancellariis
ad novae Madisonensis Dioecesis Curiam tradantur; itemque documenta
et acta quae comitatum civilem Portage, a dioecesi Sinus "Viridis
disiunctum, respiciunt, ab huius dioecesis Curia ad Crossensem Curiam
episcopalem conferantur, ut in suis cuiusque archivis diligenter serventur.
Ad quae omnia uti supra disposita et constituta ad exsecutionem mandanda
venerabilem quem supra memoravimus Fratrem Hamletum Ioannem
Cicognani, Delegatum Apostolicum in Statibus Foederatis Americae
Septentrionalis, delegamus, eidemque facultates necessarias et opportunas
tribuimus, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum et ipsi onus imponimus
authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem
Consistorialem quam primum transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam
si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obre-