AAS 38 (1946), p. 340

IV

MILWAUKIENSIS - CROSSENSIS - SINUS VIRIDIS
(MADISONENSIS)

AB ARCHIDIOECESI MILWAUKIENSI ET A DIOECESI CROSSENSI TERRITORII PARS
DISMEMBRATI^ EX QUA NOVA ERIGITUR DIOECESIS « MADISONENSIS », IPSI
ARCHIDIOECESI MILWAUKIENSI SUFFRAGANEA. ITEM A DIOECESI SINUS VIRIDIS
PARS DISMEMBRATUR, QUAE DIOECESI CROSSENSI ADIUNGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad animarum bonum satius provehendum quam maxime iuvat ita
dioecesium circumscriptionem ordinari ut fidelium necessitatibus pro
locorum adiunctis apprime respondeat.
Quod quidem perpendentes, Iubenti animo precibus annuendum censuimus,
quibus venerabiles Fratres Moyses Kiley, Archiepiscopus Milwaukiensis,
eiusque Suffraganei Alexander Ioseph Mae Gavick, Episcopus
Crossensis, et Stanislaus Bona, Episcopus Sinus Viridis, ab ac Apostolica
Sede enixe expostulaverant ut suae cuiusque dioecesis pars dismembretur
et alia exinde dioecesis constituatur.
De consilio igitur venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
Negotiis Consistorialibus praepositorum, suffragante venerabili
Fratre Hamleto Ioanne Cicognani, Archiepiscopo titulari Laodicensi in
Phrygia et in Americae Septentrionalis Statibus Foederatis Delegato
Apostolico, et suppleto quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, omnibus mature perpensis et certa scientia, apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, ab archidioecesis Milwaukiensis
territorio comitatus civiles separamus Dane, Jefferson, Green Rock,
Columbia, Marquette et Green Lake ; a dioecesis vero Crossensis territorio
comitatus civiles pariter seiungimus Jowa, Grant, Lafayette et
Sauk atque ex ita avulso territorio novam erigimus et constituimus dioecesim,
quam Madisonénsem nuncupari decernimus.
A dioecesis insuper Sinus Viridis territorio comitatum civilem Portage
dismembramus et dioecesi Crossensi adiungimus.
Novae autem dioecesis Madisonensis episcopalem sedem in Madison
urbe, a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, constituimus; quam idcirco
urbem ad civitatis episcopalis fastigium extollimus ; eidemque sedi atque

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.