AAS 38 (1946), p. 339

non Sacrae Congregationis Consistorialis, cuius in ditione quam supra
memoravimus dioecesis exstat, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine
a dioecesis Portus Veteris territorio septemtrionalem partem seiungimus,
quam in Praefecturam Apostolicam, de Esmeraldas denominandam,
erigimus et constituimus. Novae autem huiusmodi Praefecturae
Apostolicae limites hi erunt : ad septemtrionem, limites politici inter
Rempublicam Aequatorianam et Columbianam; ad meridiem, fines cum
provincia civili de Manaòì ; ad orientem, dioeceses Quitensis et Ibarrensis;
ad occidentem, Oceanus Pacificus. Hanc insuper Praefecturam Apostolicam
de Esmeraldas, ita erectam et finibus circumscriptam, dilectis
Filiis Carmelitis Patribus Excalceatis, ad Nostrum tamen et Apostolicae
Sedis beneplacitum, concredimus; atque illi eiusque pro tempore Praefectis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Praesules
iure communi fruuntur et gaudent; eosque pariter iisdem adstruigimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae
omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus haberi volumus
fidem, quae hisce praesentibus haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae
forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel
ei contraire liceat. Si quis vere ausu temerario id attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quinto, die quarta decima Decembris mensis, Pontificatus
Nostri anno septimo.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Decan. Collegii Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LXX, n. Iß. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.