AAS 38 (1946), p. 338
ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, constitutionis, subiectionis, concessionis,
statuti, mandati, decreti, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quinto, die quarta et vicesima Novembris mensis
Pontificatus Nostri anno septimo.
Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Decanus S. Collegii S ,C. Consistorialis a Secretis
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Loco @ Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXX, n. 62. — Al. Trussardi.
III
PORTUS VETERIS
(DE ESMERALDAS)
A DIOECESI PORTUS VETERIS TERRITORII PARS SEIUNGITUR ET NOVA ERIGITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA « DE ESMERALDAS ».
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ad dominicum gregem facilius pascendum et gubernandum quam
maxime confert non uni, vel vigilantissimo, Praesuli illum regendum
concredere, praesertim si in dioecesibus degat nimio territorio redundantibus.
Libenter itaque, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, precibus annuere censuimus, quibus ab Apostolica Sede petitum
est ut dioecesis Portus Veteris in Republica Aequatoriana, quae latius
extenditur quam ut clerus loci eamdem convenienter administrare possit,
pars ad septemtrionem versus segregetur et in sui iuris Missionem constituatur,
apostolicis Ordinis Carmelitarum Excalceatorum curis committendam.
Ratione igitur habita consensus eorum quorum intersit, nec