AAS 38 (1946), p. 350

gratiae amplitudine perfusi Christique militis charactere insigniti &Ú
omne opus bonum instructi evadant àc renuntientur.
Licet explorati iuris sit Confirmationem âd animarum salutem de
necessitate medii haud requiri (can. 787 Codicis I. C), ob eius tamen
praecellentiam et ampla quae secumfert praeclara dona, omni ope est
adnitendum parochis ceterisque pastoribus ut christianorum nemo, data
occasione, tam excellens salutiferae Redemptionis mysterium negligat;
quum admirabili sit adiumento ad acriter decertandum contra diaboli
nequitiam, mundi et carnis illecebras ; ad gratiae virtutumque omnium
in terris, gloriaeque maius incrementum assequendum in coelis.1
Quamquam nihil intentatum relinquunt vigiles animarum rectores
ut, quantum fieri potest, baptizati omnes hoc sacramento rite muniantur
et quidem vix cum ad aetatem rationis participem pervenerint, scilicet
circa septennium : quod profecto septennium antevertere licet,
prout expresse cavetur canone 788, « ài infans in mortis periculo sit constitutus,
vel ministro id expedire ob iustas et graves causas videatur » ;
permultos nihilominus ex habitis hac de re rationariis constat pueros,
utpote morti magis obnoxios, etiam multo antequam aetatem ratione
Utentem attigerint, ex hac vita sacro chrismate non delibutos decedere,
praesertim hisce nostris temporibus post dirlssimum belli flagitium ;
quod! et de adultis non paucis, qui in puerili aetate variis de causis confirmari
non potuerunt, cotidiana experientia testatur.
Hoc quidem incommodum praecavetur in Ecclesia Orientali, ubi
mos est infantes, statim post receptum baptismum, confirmandi. Eadem
disciplina in usu quidem erat primis Ecclesiae saeculis etiam apud Latinos,
et adhuc servatur ex legitima consuetudine penes quasdam nationes
: communis tamen lex Ecclesiae Latinae, in citato can. 788 recepta,
statuit ut huius sacramenti administratio differatur ad septimum circiter
aetatis annum, quo, aequa praemissa catechesis instructione, pueri
uberiores sacramenti sortiantur effectus.2
Porro ratio praecipua cur tam immodicus christicolarum numeru»
sine susceptione huius sacramenti de hac vita demigret, in eo est reponenda,
quod iisdem in vitae discrimine constitutis ob Episcopi absentiam
opportunitas non exhibetur hoc sacramentum suscipiendi.
Definitae doctrinae est solum Episcopum esse ordinarium confirma-

1 S. THOMAS, p. III, quaest. 72, art. 8 ad 4.
2 Cfr. Instructio S. C. de Sacr. edita die Pentecostes (20 maii) 1934, pro simplici
sacerdote sacr. Confirmationis ex Sedis Apostolicae delegatione administrante (A. A.
vol. XXVII, p. 11 seq.); Instructio S. C. de Prop. Fide 4 maii 1774; Instructio S. Officii
in. iulii 1888.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.