AAS 38 (1946), p. 351

tionis ministrum (can. 782 § 1) : proindeque Apostolica Sedes iugiter3
sedulo studuit, ut huius sacramenti collatio Episcopo, tamquam ius et
officium ipsi proprium, quantum fieri potuisset, reservaretur. Haec vero
S. Congregatio semper religiose cavit, ne detrimentum pateretur reverentia
huic sacramento debita et offensionem piae plebis exspectatio ob
privationem personae Episcopi, neve illius administrationis conspicuus
obfuscaretur splendor ac sollemnis, qui decet, minueretur apparatus.
Ast, necessitate bonoque fidelium id flagitante, non semel Apostolica
Sedes passim indulgere compulsa est, ut Episcopo, qui in certis rerum
et personarum adiunctis haberi non posset, simplex sacerdos in aliqua
ecclesiastica dignitate constitutus sufficeretur, tamquam administer
extraordinarius huius sacramenti (can. 782 § 2); qui congrua pompa eius
administrationem perageret, praemonitis semper fidelibus Episcopum
esse exclusivum ordinarium ministrum huiusce sacramenti illudque, ab
eo sacerdote conferri ex Apostolicae Sedis facultate,; prout complura4
pontificia indulta luculenter ostendunt.5 :
Ut igitur prospiciatur etiam spirituali conditioni tot infantium, puerorumque
atque adultorum fidelium, qui ob gravem morbum in vitae
discrimen adducantur, et certo certius mortem oppetant, quin sacro
chrismate linantur, si observantia iuris communis quoad ordinarium
ministrum adamussim,urgeatur; necessarium visum est huic S. Congregationi
remedium aliquod exquirere ac suppeditare hac gravissima de
eausa, ut tam notabili fidelium numero offeratur occasio Confirmationis
suscipiendae.
Huius negotii momentum perpendens Ssmus D. N. Pius Papa XII,
animarum saluti plenius consulere studens, prae maxima, quam gerit,
sollicitudine universalis Ecclesiae, committere dignatus est huic S: Congregationi,
pro sua potestate in hac solvenda quaestione, ut rèni'diligenter
et impense expenderet in plenariis Comitiis, et resolutionem,
quae opportuna sibi visa esset, Ipsi proponeret.
Sacra vero haec Congregatio, praehabitis votis plurium consultorum,
doctrina prudentiaque praestantium, et ad trutinam revocati s
insuper omnibus documentis et actis antea super disciplinam Confirmationis
comparatis, totam rem sedulo examini subiecit Purpuratorum
Patrum in pluribus Conventibus plenariis. •'•'<!
Mature autem perspecta, quae inde prodiit, sententia idem Summus

3 Conc. Trident., sess. VII, De confirmatione, can. 3. . .
v
4 Cfr. cit. Instr. S. C. de Sacr., III.
5 Cfr. cit. Instr. S. C. de Sacr,, I, n. 2; cit. Instr. S. C. de Prop. Fide;'cit." instr.
S. Officii; Formulae S. C. de Prop. Fide.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.