AAS 38 (1946), p. 352
Pontifex, in audientia Excmo huius Sacrae Congregationis Secretario
•die 6 Maii 1946 concessa, huic sacro Dicasterio mandavit ut decretum
ederet quod disciplinam de Confirmatione administranda in peculiaribus
adiunctis supra expositis digereret iuxta leges ab Ipso certa scientia
et matura deliberatione probatas atque benigne declaratas.
Apostolico mandato ideo fideliter obsecundans haec Sacra Congregatio
de Disciplina Sacramentorum praesentibus litteris, quae infra recensentur,
statuenda decrevit :
1. - Ex generali Apostolicae Sedis indulto, tamquam ministris extraordinariis
(can, 782 § 2) facultas tribuitur conferendi sacramentum
Confirmationis, in casibus tantum et sub conditionibus infra enumeratis,
sequentibus presbyteris, iisdemque dumtaxat :
a) parochis proprio territorio gaudentibus, exclusis igitur parochis
personalibus vel familiaribus, nisi et ipsi proprio, licet cumulativo,
fruantur territorio;
b) vicariis, de quibus in canone 471, atque vicariis oeconomis ;
c) sacerdotibus, quibus exclusive et stabiliter commissa sit in certo
territorio et cum determinata ecclesia plena animarum cura cum omnibus
parochorum iuribus et officiis.
2. - Praefati ministri Confirmationem valide et licite conferre valent
per se ipsi, personaliter, fidelibus tantummodo in proprio territorio degentibus,
personis non exceptis in locis commorantibus a paroeciali iuris
dictione subductis ; non exclusis igitur seminariis, hospitiis, valetudinariis,
aliisque omne genus institutis etiam religiosis quoquo modo exemptis
(cfr. can. 792) ; dummodo hi fideles ex gravi morbo m vero mortis periculo
sint constituti j ex quo decessum praevideantur.
Si huiusmodi mandati limites iidem ministri praetergrediantur, probe
sciant se perperam agere et sacramentum nullum conficere, incolumi
praeterea manente statuto canonis 2365.
3. - Hac facultate uti possunt tum in ipsa episcopali urbe tum extra
ipsam, sive sedes plena sit sive vacans, dummodo Episcopus dioecesanus
haberi non possit vel legitime impediatur quominus Confirmationem
per se ipse valeat conferre, nec alius praesto sit Episcopus communionem
habens cum Apostolica Sede, licet titularis tantum, qui sine gravi
incommodo ipsi suffici queat-
4. - Confirmatio conferatur servata disciplina per Codicem I. C. inducta
et ad rem accommodata, nec non ritu adhibito ex Rituali Romano
excerpto, quae fuse et ex integro infra transcribuntur : gratis vero
quovis titulo est conferenda.