AAS 38 (1946), p. 365

Titam ; quare nil mirum si in ea evoluta est religiosa vocatio. Nonnullis
xemotis impedimentis, die 23 Martii anni 1886 Instituto Sororum a Caritate
Romae se adiunxit; die 14 Octobris anni eiusdem tironum vestibus
est induta ; sequenti anno Sororum habitum assumpsit atque nomen :
Augustina; demum die Angelorum Principi sacro, septem post annos,
religiosa vota nuncupavit.
In religione virtutum omnium admiranda ostendit specimina; nulli
labori parcebat, solita dicere : In altera vita requiescemus. Inter sanctos,
lepide aiebat, S. Augustinum veneramur, sancta Augustina non est,
volo ego sancta fieri; atque ad hunc finem obtinendum totam se religiosae
perfectioni adipiscendae dedidit. Ei, urbano archivaletudinario S. Spiritus
in Saxia addictae, tuberculosi affectorum cura fuit concredita ;
quo in munere exercendo eximiae eius dotes, summo conatu acquisitae,
eluxerunt, praesertim humilitas, patientia, caritas. Tubercularis morbi
contagionem a quo attingi coeperat, atque ingratum nonnullorum infirmorum
animum, qui, pravis impiisque institutis imbuti, eo impudentiae
pervenerunt, ut eam etiam percussionibus afficerent, quin ipsa conquereretur,
omnino neglexit, neque provinciam ab obedientia sibi assignatam
deserere tentavit, sapienter parata vel mortem oppetere, quo securius
ad caelestem patriam perveniret. « Nulla enim tutiori ratione, docuit
idem Sanctus Vincentius, nostram aeternam felicitatem assequi possumus,
quam vivendo ac monendo dum pauperibus servimus» (Ibid;,
p. 260). Hoc etiam ei feliciter obtigit. Veri quidem nominis martyrium,
ut optaverat, non fecit, sed mortem passa est, dum sollicita ac sedula
infirmorum servitio operam navat.
Et sane ; quidam ex morbo convalescens, turpibus moribus inquinatus
atque a religione alienus, qui obscoenis verbis mulieres, quae in;
lintea lavanda incumbebant, lacessiverat, quique a yaletudinarii Praefecto
inde fuerat expulsus, falso, ut videtur, existimans se hac poena,
Sororis Augustinae opera, fuisse multatum, diabolico actus odio, atrociter
ulcisci statuit. Porro die 13 Novembris anno 1894, clanculum in
nosocomium ingreditur ut Augustinae insidietur. Vix ut eam transeuntem
aspicit, statim aggreditur, septem pugionis ictibus percutit tantaque
vehementia, ut cor tripartito discissum in autopsia fuerit inventum.
Mors illico est subsecuta.
Iusta funebria, atque corporis translatio ad coemeterium triumphali
potius pompae quam luctuosae comparanda fuere. Maximo enim ad plura
millia hominum concursu ex omni coetus conditione, virtutem Virginis
summis laudibus celebrantium, atrocitatem vero criminis exsecrantium,
honestata fuerunt.

26 - ACTA, vol. XÍIT, n. il. — 3-10-946.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.