AAS 38 (1946), p. 366

Non animorum conimotio ex nefando scelere exorta, sed virtutum?
fama, quae post 42 annos adhuc vigebat motivum praebuit inquisitiones:
canonicas faciendi ad Beatificationis viam pendendam. Porro cum im
Romani Vicariatus tum in Tiburtina curia anno 1936 Ordinaria auctoritate
incepti sunt processus super sanctitatis fama, super scriptis atque*
super cultu non exhibito. Die 28 Maii anno 1941 sacra haec Congregatio^
decretum edidit, quo, scriptis perpensis, nil obstare quominus ad ulteriora
procedi posset, declaravit.
Plures interim Summo Pontifici oblatae sunt preces, causae introductionem
postulantes, inter quas trium S. R. E. Cardinalium, pluriumArchiepiscoporum,
Episcoporum, Generalium Moderatorum seu Ordinum
seu Congregationum religiosarum, Tiburtini Episcopi atque Parochi
oppiduli Pozzaglia. Servatis itaque omnibus de iure servandis, instante
Revino P. Augustino a Virgine, Ordinis Ss. Trinitatis, Postulatore
legitime constituto, die 4 mensis Decembris anni huius, in OrdinarioSacrae
huius Congregationis coetu, infrascriptus Cardinalis Praefectum
atque causae Ponens, dubium proposuit discutiendum : An signanda sit
commissio Introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur'f
atque de ea retulit. Emi ac Revmi Patres, post relationem hanc, auditis
officialium Praelatorum suffragiis scripto datis, nec non R. P. D. Salvatore
Natucci, Fidei Promotore generali, rescribere censuerunt : Signandam
esse commissionem si Sanctissimo placuerit.
Facta autem infrascripta die ab eodem Cardinali Praefecto relatione
Summo Pontifici Pio Papae XII, Sanctitas Sua, rescriptum Emorum
Patrum ratum habens, commissionem Introductionis causae Servae Det
Augustinae Pietrantoni Sua manu dignata est obsignare.
Datum Romae, die 14 Decembris a. D. 1945.

£& C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.

L. © S.
A. Carinci, Secretarius

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.