AAS 38 (1946), p. 371

et Causae Ponente fuit propositum, cuín Revmi Cardinales, Officiales
Praelati, Patresque Consultores affirmativo suffragio unanimiter responderunt.
"Verum beatissimus Pater cunctandum esse dixit, ut ingeminatis
precibus Deum, luminum Patrem, deprecaretür. Hanc vero
Dominicam quintam post paschalia gaudia selegit ut suam aperiret
mentem.
Quapropter accitis ad Se Cardinali eodem, R. P. Salvatore Natucci
Fidei Promotore generali, meque Secretario, sacrosancto Missae sacrificio
pie litato, edixit : Tuto procedi posse ad sollemnem Venerabilis Teresiae
Eustochii Verzeri beatificationem.
Hoc autem decretum promulgari atque in acta S. R. C. referri litterasque
Apostolicas sub anulo Piscatoris de Beatificationis sollemnibus
in Vaticana Basilica celebrandis expediri mandavit.
Datum Romae, die 26 Maii a. D. 1946.

© C . Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.

D. © S.

t A. Carinci, Archiep. Seleucien., Secretarius.

V
DECRETUM
DE FACULTATE EDENDI LIBROS LITURGICOS

Quanta sedulitate liturgicis libris edendis Sacra Rituum Congregatio
semper advigilaverit, cum decreta identidem in hunc finem lata, tum
reverentia quam sacris Voluminibus ab omnibus haberi voluit, luculenter
commonstrant. Hinc reservatio tituli « Typographi Pontificii », quem
paucis tantum et quidem probatis typographis decursu temporis concessit;
hinc etiam Sacrorum Librorum revisio, quam ipsamet Congregatio
accuratissime peragere solet.
Attamen iamdudum, varias ob causas, mos invaluit, ut quilibet typographus,
accedente consensu atque approbatione proprii Ordinarii,
libros liturgicos et praesertim Missale et Breviarium Romanum, haud
semper ea qua decet forma et textus puritate, in lucem edat. Ut autem
huic incommodo provideatur et decori, quo res ad .divinum cultum pertinentes
nitere debent, consulatur, textusque sacri emendatissima exhibeatur
lectio, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa XII haec quae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.