AAS 38 (1946), p. 70

b) Cardinales quam cito ea omnia decernere ac disponere debent,
quae ad Conclave inchoandum urgentiora sunt.
c) Constituendus est dies, hora ac modus, quo corpus defuncti
Pontificis in Basilicam Si Petri transferatur, illic de more publicae fidelium
venerationi exponendum.
d) Item Cardinales omnia opportune paranda curabunt, ut Pontificiae
exsequiae per novem continuos dies persolvantur, et praefinient:
dies quibus sex priores habendae erunt.1
e) Deputentur duo viri ecclesiastici, qui orationes De Pontifice
defuncto et De eligendo Pontifice recitare debeant.
/) Constituatur dies, quo, si ab ipsis petatur, tum Legatis civilium
Regiminum tum Equitibus Ordinis Hierosolymitani S. Collegium
conveniendi aditus detur. Praedicti autem Legati nonnisi simul congregati
admittantur, neque singulis facultas concedatur S. Collegium
adeundi.
g) Nominentur singulares duorum vel trium Cardinalium coetus,
vulgo Commissiones: a) pro inquisitione de qualitatibus Conclavistarum
eorumque approbatione, itemque pro eorum designatione, qui2
Conclavi qualibet ratione inservire debeant nec non pro ipsis servitiis
ordinandis et moderandis; ß) pro constructione et clausura Conclavis,
ac pro cellarum dispositione.3

Constitutione Vacantis Apostolicae Sedis statutis, Nos religiosissime et quoad omnes, etiam
familiares seu Conclavistas nostros, secretum esse servaturos in iis omnibus quae ad electionem
Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et in iis quae in Cardinalium Congregationibus,
ante Conclave vel ipso durante habitis, de hac re acta vel decreta sint, itemque
de iis quae in Conclavi seu in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte
respicientibus, neque secretum praefatum quoquomodo violaturos, sive ipso Conclavi durante,
sive etiam post novi Pontificis electionem, nisi peculiaris facultas aut expressa dispensatio
ab eodem futuro Pontifice Nobis tributa fuerit; itemque nullo modo a quavis civili
potestate, quovis praetextu, munus proponendi Veto sive Exclusivam, etiam sub forma
simplicis desiderii, esse recepturos, ipsumve hoc Veto, qualibet ratione Nobis cognitum,
patefacturos, sive universo Cardinalium Collegio simili congregato, sive singulis purpuraUs
Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive
ante Conclave sive ipso perdurante; nullique interventui, intercessioni, aliive cuilibet modo,
quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere,
auxilium vel favorem praestituros ».
Hanc formulam Cardinalis Decanus coram omnibus Cardinalibus iubeat a Praefecto
Apostolicarum Caeremoniarum elata voce legi. Deinde singuli Cardinales dicent :
Et Ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo, ac iuro.
Et imponentes utramque manum super Evangelium, adiungent :
Sic me Deus adiuvet ei haec Sancta Dei Evangelia.
1 Pii XI, Motu proprio Cum proxime, 1 Mart. 1922, n. 1.
â Pii IV Const. In eligendis, § 17.
* Pii IV Const. In eligendis, § 15; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 10.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.