AAS 38 (1946), p. 72

Ordinis, elevatione autem ad sacram purpuram inter Cardinales aliorum
Ordinum.
15; Cardinali S; JR. E. Camerario, vacante Sede Apostolica, incumbit
cura et administratio bonorum ac iurium temporalium ipsius S. Sedis,
adsistëntibus ei in suo officio Cardinalibus eo tempore in ordine Prioribus
seu Capitibus Ordinum, et praehabitis semel pro levioribus, ac semper pro
gravioribus negotiis suffragiis S. Collegii. Hinc Cardinalis S. R. E. Camerarius,
statim ac a secreti Cubiculi Praefecto nuncium de Pontificis
obitu acceperit, ad Apostolicum Vaticanum Palatium perget, ut
ipsius possessionem, sicut, sive per se, sive per delegatum, utriusque
quoque Palatii ad Lateranum et ad Castrum Gandulphi, capiat ac
eorum regimen exerceat. Eiusdem Camerarii erit Pontificis mortem iure
recognoscere, adstantibus Praelatis Clericis Reverendae Camerae Apostolicae,
cum Secretario-Cancellario, cuius est authenticum mortis actum
conficere; statuere, auditis Cardinalibus Capitibus Ordinum, modum1
ad conservationem corporis defuncti Pontificis pro temporum conditionibus
magis convenientem et aptum (nisi forte Pontifex ipse vivens suam
hac de re voluntatem manifestaverit); privatis eiusdem Pontificis aedibus
sigilla apponere; ipsius obitum cum Cardinali in Urbe Vicario communicare,
qui de re Populum Romanum singulari Edicto edocebit;
eaque omnia, nomine et consensu S. Collegii, curare, quae ad iura
Apostolicae Sedis tuenda et ad ipsius administrationem recte gerendam
rerum temporumque adiuncta suadebunt.
16. Cardinalis autem S. Collegii Decani erit, vix dum ab eodem
secreti Cubiculi Praefecto de Pontificis morte fuerit edoctus, ceteris Cardinalibus
vacationem Sedis Apostolicae significare, eosque ad Palatium
Apostolicum advocare, itemque Pontificis mortem communicare cum exterarum
Nationum Oratoribus, nec non cum iis qui ipsarum supremo
potiuntur imperio.
17. Poenitentiarius Maior eiusque officiales, Sede vacante, ea facere
et expedire valeant, quae a fel. rec. Pio XI constituta ac definita sunt.2
18. Cancellarii 8. R. E. officium per obitum Romani Pontificis non
expirat: Apostolicarum tamen sub plumbo Litterarum per eum expeditio,
vacante Apostolica Sede, suspenditur. Datarli vero ministerium per
eiusdem Pontificis obitum omnino expirat.3

1 Pii XI Const. Ad incrementum, 15 Aug. 1934, ii. XCVIII.
2 Const. Quae divinitus, 25 Mart. 1935, n. 12; cfr. Benedicti XIV Const. Pastor bonus,
Idibus Apr. 1744, §§ 51 55.
3 Pii IV Const. In eligendis, § 11.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.