AAS 39 (1947), p. 115

cure promittentem ultro offerebant, pauloque post, ut ex Patribus Apo-5
stolicis et antiquioribus ecclesiasticis scriptoribus facile comprobari potest,
in diversis ecclesiis vitae perfectionis professio adeo iam ñoruerit,6
ut ipsius sectatores, veluti ordinem classemque socialem variis nominibus
— ascetarum, continentium, virginum, aliisque — clare recognitam
et multis probatam atque honoratam, in ecclesiasticae societatis sinu7
inciperent constituere.
Saeculorum decursu, Ecclesia Christo Sponso fidelis sibique semper
constans, sub Spiritu Sancti ductu, continuato certoque incessu, usque
ad conditum hodiernum Canonici Iuris Codicem status perfectionis disciplinam
pedetemptim evolvit. In illos niaternê inclinata, qui animo volenti
diversis formis externe ac publice vitae perfectionem profitebantur,
eisdem omnimodis in tam sancto proposito, duplici respectu favere numquam
destitit. Singularem in primis, semper tamen coram Ecclesia et
publica ratione factam, perfectionis professionem — ut priscam illam
ac venerandam, quae liturgice peragebatur, virginum benedictionem et
consecrationem — Ecclesia ipsa non solum recepit ac recognovit, sed sa-8
pienter sanxit strenueque defendit, plures etiam eidem attribuens canonicos
effectus. Praecipuus tamen Ecclesiae favor diligentior que cura,
erga illam perfectionis plenam professionem strictius publicam, a primis
temporibus, post pacem constantinianam adeptam, iure meritoque
conversa sunt atque exercita, quae in societatibus collegiisque emittebatur
ex ipsius venia, approbatione, iussu, erectis. •
Quam arcte atque intrinsece, historia sanctitatis Ecclesiae et aposto-

3 Lc. VIII, 15; Act. IV, 32, 34-35; 1 Cor. VII, 25-35, 37-38, 40; EUSEBIUS, Historia ecclesiastica,
III, 39 (MG. 20, 297). •
6 IGNATIUS, Ad Polyearp., V (MG. 5, 724) ; POLYCARPUS, Ad Philippen,., V, 3 (MG. 5,
1009); IUSTINUS PHILOSOPHUS, Apologia I pro christianis (MG. 6, 349); CLEMENS ALEXANDRINUS,
Stremata (MG. S, 224); HYPPOLYTUS, In Proverò (MG. 10, 628); id., De Virgine
Corinthiaca (MG. 10, 871-874); ORIGENES, In Num., hom. 2, 1 (MG. 12, 5£0); METHODIUS,
Convivium decem virginum (MG. 18, 27-220); TERTULLIANUS, Ad uxorem', lib. I, c. VIIVIII
(ML. 1, 1286-1287) ; id., De resurrectione carnis, c. VIII (ML. 2, 806) ; CYPRIANUS,
Epistola XXXVI (ML. 4, 327) ; id., Epist. LXII, II (ML. 4, 366) ; id., Testimon. adv. iudaeos,
lib. III, c. LXXIV (ML. 4, 771); AMBROSIUS, De viduis, Jly 9 et sqq. (ML. 16, 250-
251); CASSIANUS, De tribus generibus monachorum, V (ML. 49, 1094); ATHENAGORAS, Legatio
pro christianis (MG. 6, 965).
7 Act. XXI, 8-10; cfr. IGNATIUS ANTIOCH., Ad Smyrn., XIII (MG. 5, 717); id., Ad Pòlyc.,
V (MG. 5, 723); TERTULIIANUS, De virginibus velandis (ML. 2, 935 sqq.); id,, De
exhortatione castitatis, c. VII (ML. 2, 922); CYPRIANUS,De habitu virginum, II (ML. 4,
443); HIERONIMUS, Epistola LV1II, 4-6 (ML. 22, 582, 583) ; AUGUSTINUS, Sermo CCXIV
(ML. 38, 1070); id., Contra Faustum Manicháeum, lib. V, c. IX (ML. 42, 226).
8 Cfr. OPTATUS, De schismate donatistarum, lib. VI (ML. 11, 1071 sqq.); Pontificale
Romanum, II : De. benedictione et consecratione virginum.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.