AAS 39 (1947), p. 116

latus catholici, cum historia fästisque vitae religiosae canonicae, Spiritus
Sancti iugiter vivificantis gratia, mira varietate in dies succrescentis
et nova magis magisque altiore atque firmiore unitate roboratae,
coniuncta sit, in comperto apud omnes est. Nihil mirum, si Ecclesia,
etiam in iuris provincia, agendi rationem fideliter retinens, quam providens
Sapientia Dei clare innuebat, ita statum canonicum perfectionis,
consulto prosequuta fuerit et ordinaverit, ut iure meritoque supra ipsum,
aedificium ecclesiasticae disciplinae, tamquam supra unum ex angularibus
lapidibus superaedificare voluerit. Hinc, in primis status publicus
perfectionis inter tres praecipuos ecclesiasticos status recensitus fuit,
atque ex ipso Ecclesia secundum personarum canonicarum ordinem gradumque
unice petivit (c. 107) Res sane digna quae attente pondere-;
tur : dum alii duo canonicarum personarum ordines, scilicet clericorum
et laicorum, divino iure, cui ecclesiastica adiungitur institutio (cc. 107,
108, § 3), ex Ecclesia petuntur, quatenus ipsa est Societas hierarchice
constituta'et ordinata; haec media, inter clericos et laicos, religiosorum
classis, quae utrisque clericis et laicis communis esse potest (c. 107), ex
arcta peculiarique relatione ad Ecclesiae finem, sanctificationem nempe,
efficaciter, rationibusque adaequatis prosequendum, tota desumitur.
Neque haec fuerunt satis. Ne professio publica ac solemnis sanctitatis
frustraretur atque in cassum cederet, Ecclesia, hunc canonicum perfectionis
statum, semper maiore rigore in societatibus recognoscere tantum
voluit ab ipsa erectis atque ordinatis, scilicet in Religionibus
(c. 488, I ), quarum generalis forma et ratio, post maturum lentumqueo
examen, magisterio suo probaverat, quorum in singulis casibus institutum
atque statuta non solum doctrinaliter et abstracte, semel iterumque
ad trutinam revocaverat, sed facto et reapse experta erat. Haec in
iure Codicis ita sunt severe et absolute definita, ut nullo in casu, ne per
exceptionem quidem, admittatur canonicus status perfectionis, nisi
ipsius professio in Religione emittatur ab Ecclesia approbata. Denique,
canonica status perfectionis, qua status publici, disciplina, ita ab Ecclesia
sapienter ordinata fuit, ut pro Religionibus clericalibus, in illis
generatim, quae clericalem religiosorum vitam respiciunt, Religiones
vice dioeceseos fungerentur, et adscriptio Religioni, incardinationis clericalis
dioecesi locum obtineret (cc. 111 § 1, 115, 585),
Postquam Codex Pianus-Benedictinus, in Parte Secunda Lib. II Religiosis
dicata, diligenter collecta, recognita, atque accurate expolita Religiosorum
legislatione, statum canonicum perfectionis, sub- respectu
etiam publico, multipliciter confirmaverat atque inceptum opus Leo-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.