AAS 39 (1947), p. 118

latum exercendi, propius quoad substantiam accedunt ad status canonicos
perfectionis, ac speciatim ad Societates absque votis publicis
(tit. XVII), quamvis non vita communi religiosa, sed aliis externis formis
utantur.
Hae Consociationes, quae inde « Institutorum saecularium » nomine
venient, non sine speciali Divinae Providentiae afflatu, primo elapsi
saeculi dimidio condi ceperunt, ut fideliter «consilia evangelica in
saeculo sequerentur et caritatis officia maiore libertate obirent, a quibus
per temporum nequitiam exercendis, religiosae familiae aut paene
aut omnino prohibebantur». Cum antiquiora eiusmodi Instituta bo- 12
num de se specimen dederint, et operibus factisque satis semperque magis
comprobarent per severam prudentemque suorum sodalium selectionem,
per accuratam satisque longam eorum formationem, per adaequatam,
firmam simul et agilem vitae ordinationem, etiam in saeculo peculiari
Dei vocatione favente, divinaeque gratiae auxilio, obtineri certo
posse satis strictam atque efficacem suipsius, non internam tantum sed
externam et fere religiosam, Domino consecrationem, et instrumentum
valde opportunum penetrationis et apostolatus haberi, hac multiplici
de causa «istae fidelium Societates, non secus ac verae religiosae Congregationes
a Sancta Sede laudatae» non semel fuerunt. 13
Ex felici horum Institutorum incremento in dies clarius apparuit
quam multiplici respectu eadem in efficax Ecclesiae et animarum subsidium
verti possent. Ad vitam perfectionis semper et ubique serio ducendam;
ad ipsam etiam in pluribus casibus amplectendam in quibus
vita religiosa canonica possibilis vel conveniens non erat ; ad impensam
familiarum, professionum ac civilis societatis christianam renovationem
per contactum intrinsecum et quotidianum eum vita perfecte et
omnino sanctificationi consecrata; ad multiformem apostolatum et ad
ministeria exercenda locis, temporibus et rerum adiunctis sacerdotibus
religiosisque vetitis, vel imperviis, haec Instituta adhiberi et converti
facile possunt. Ex adverso, experientia comprobatum est difficultates
ac pericula non defuisse, quae haec perfectionis vita libere diucta, et
absque externo religiosae vestis subsidio, communisque conviventiae
auxilio, absque vigilantia Ordinariorum, a quibus reipsa facile ignorari
poterat, Superiorumque, qui non raro longe aberant, interdum, immo et
faciliter secum ferebat. Disputari etiam coeptum fuit de natura iuridica
horum Institutorum, et de Sanctae Sedis mente in illis approbandis.

12 S. O. Episcoporum et Regularium dec Ecclesia Catholica, d. 11 augusti 1889 : cfr
AS8, XXIII, 634.
13 Ibid.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.