AAS 39 (1947), p. 119

Heic opportunum ducimus mentionem facere illius Decreti «Ecclesia
Catholica », quod Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium edidit,
et die xi mensis Augusti a. MDCCCLXXXIX a Decessore Nostro im. mem.
Leone XIII confirmatum fuit. In ipso non vetabatur horum Instituto- 14
rum laudatio et approbatio, edicebatur tamen Sacram Congregationem,
quando haec Instituta laudabat vel approbabat, ea voluisse laudare et
approbare, non quidem ut Religiones votorum solemnium, aut veras
religiosas Congregationes votorum simplicium, sed tantum ut pias
sodalitates, in quibus, praeter alia, quae iuxta hodiernam Ecclesiae
disciplinam desiderantur, religiosa professio proprie dicta non emittitur,
sed vota, si quae fiant, privata censentur, non publica, quae
nomine Ecclesiae a legitimo Superiore acceptantur. Haec insuper sodalitia
— ita addebat Sacra eadem Congregatio —, sub hac essentiali conditione
laudantur vel approbantur, quod plene perfecteque Ordinariis
innotescant cuiusque suis, ac eorum omnino subsint iurisdictioni. Haec
Sacrae Congregationis Episcoporum ac Regularium praescripta ac declarationes,
ad efûngendam naturam horum Institutorum opportune contulerunt,
eorumque evolutionem atque progressum ordinaverunt quin
tamen impedirent.
Nostro hoc saeculo Instituta saecularia multiplicata silenter sunt>
pluresque, satis inter se diversas, formas sive autónomas, sive diversimode
Religionibus Societatibusve unitas induerunt. De ipsis nihil cavit
Apostolica Constitutio «Conditae a Christo», quae tantum de Congregationibus
religiosis fuit sollicita. Codex etiam Iuris Canonici consulto
de his Institutis siluit, et quae pro ipsis essent constituenda, cum
adhuc matura non viderentur, reliquit futurae legislationi.
Haec omnia Nobiscum, pro conscientiae Nostrae officio, et pro paterna
illa dilectione qua erga animas ferimur, quae in saeculo tam generose
sanctitatem sectantur, semel iterumque considerantes ; itemque eo consilio
ducti ut sapiens nempe ac severa fieri valeat Societatum discriminatio,
illaque tantum ut vera Instituta agnoscantur, quae plenam perfectionis
vitam authentice profiteantur ; ut pericula vitentur erectionis
novorum semper Institutorum — quae non raro imprudenter atque inconsulto
conduntur —; ut illa autem Instituta, quae approbationem mereantur,
talem obtineat peculiarem iuridicam ordinationem, quae eorum
naturae finibus, adiunctis apte pleneque respondeant, id ipsum pro Institutis
saecularibus perficere cogitavimus ac decrevimus, quod im. mem.
Decessor Noster Leo XIII pro Congregationibus votorum simplicium

14 Ibid.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.