AAS 39 (1947), p. 134
SACRA CONGREGATIO DE SEMINARIIS
ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS
DECRETUM
PONTIFICIA UNIVERSITAS CATHOLICA S. PAULI IN BRASILIA ERIGITUR
Mira bonorum opulentia praeclara Sancti Pauli civitas in ditione
Brasiliensi cum refulgeat, aequum est, decorum atque pulchrum, non
modo materiali civium felicitati consulere, sed etiam scientia ac doctrina
animis hominum excolendis prospicere, utpote qui, a Deo creati et sanguine
Christi redempti, in summum spirituale bonum incessanter adspirent.
Quod consilium Eminentissimus Vir S. R. E. Cardinalis Carolus
Carmelus de Vasconcellos Motta, Archiepiscopus Metropolita Sancti Pauli
in Brasilia, ardenter fovens atque prudenter aperiens, laetum excepit
plausum ab omnibus Ecclesiasticae Provinciae Episcopis necnon a plurimis
Catholicorum optimisque viris, qui, incepto alacres ovantes, opus
cui nomen « Fundatio Sancti Pauli » catholicae doctrinae tuendae ac
provehendae constituerunt.
Brevi Catholicorum spes ad effectum deducta est : modico enim temporis
lapsu, exstantibus iam et in unum redactis Disciplinarum diversis
Facultatibus, exoptata studiorum Sancti Pauli Universitas exsurgit,
quae die xxn mensis Augusti praeteriti anni iuridico titulo publice donata
fuit dieque III Septembris sollemniter dicata.
Nuper idem Eminentissimus Vir Cardinalis Archiepiscopus Sancti
Pauli enixe efflagitavit ut Sedes Apostolica hanc Universitatem Catholicam,
tam feliciter auspicatam, suprema sua auctoritate probaret ac firmaret.
His Viri Eminentissimi votis, quibus universae Provinciae Ecclesiasticae
Sancti Pauli Episcoporum fideliumque vota adiungebantur,
Ssmus D. N. Pius div. Prov. Pp. XII, infrascripto huius Sacrae Congregationis
Cardinali Praefecto referente in Audientia diei xn volventis
mensis et anni, benigne et libenter obsecundare dignatus est.
Quam ob rem haec Sacra Congregatio, nomine et auctoritate Summi
Pontificis, Universitatem Catholicam Sancti Pauli in Brasilia praesenti
decreto canonice erigit atque erectam declarat, iis Facultatibus, Scholis
et studiorum Cursibus constitutam, qui necessarii seu utiles nunc yiden-