AAS 39 (1947), p. 155

liceat fore ut — conventibus bonis omnibus, iisque imprimis,
qui et divitiis affiuunt, et generoso praestant animo — antiquissimum
hoc Archicoenobium ad pristinum quam primum
restituatur decus ? Hoc profecto Benedicto debet humana societas,
quae, si hodie tanto doctrinae lumine splendet, si vetustis
laetatur litterarum documentis, id magnam partem eidem
eiusque laboriosae suboli acceptum referat necesse est. Futurum
igitur confidimus ut spei ac votis hisce Nostris res feliciter
respondeat; sitque hoc opus non modo redintegratae restitutionis
officium, sed auspicium etiam meliorum temporum, quibus
Benedictini Instituti afflatus, eiusque opportunissima prae^
cepta magis in dies magisque vigescant.
Qua suavissima spe freti, tum vobis singulis, Venerabiles
Fratres, cunctoque gregi curis cuiusque vestris demandato, tum
universae monachorum familiae, quae legifero hoc gloriatur
magistro ac patre, caelestium gratiarum auspicem Nostraeque
benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem effuso animo
impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die xxi mensis Martii,
in festo S, Benedicti, anno MDCCCCXXXXVII, Pontificatus Nostri
nono.

PIUS PP. XII

MOTU PROPRIO

DE ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE IN HISPANIA DENUO CONSTI-

TUENDA.
PIUS PP XII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Apostolico Hispaniarum Nuntio constat iam a saeculo XVI
a Summis Pontificibus singulare privilegium collatum fuisse ecclesiasticas
causas cognoscendi et terminandi. Quod pervetustum
tribunal per Apostolicam Constitutionem Administrandae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.