AAS 39 (1947), p. 165

temerario id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo sexto, die quarta. Iulii mensis, Pontificatus Nostri
anno octavo.

Pro S. B. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praef.

f A. Carinci, Archiep. tit. Seleuc, Decanus Collegii Proton. Apost.
F. H. Ferretti, Proton. Apost.

Loco £g Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXI, n. 94 - Al. Trussardi.

II

ALLAHABADENSIS
(DE G ORAKHPUR)

A DIOECESI ALLAHABADENSI TERRITORII PARS SEIUNGITUR, EX QUA NOVA ERIGITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA « DE GORAK-HPUR )) ET DIOECESIS ALLAHABADENSIS
CLERO SAECULARI INDIGENAE POSTHAC CONCREDITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad expeditiorem catholici nominis propagationem in Allahabadensi
dioecesi in Indiis, praeter alias iam peractas latissima eius territorii dismembrationes,
aliam modo peragere, atque ipsius,dioeceseos, regimen et
curam clero saeculari indigenae concredere peropportunum ac valde utile
visum est. De consilio itaque venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum,
atque prae oculis habentes venerabilis Fratris Angeli Poli, Episcopi
Allahabadensis, propositionem, et venerabilis Fratris Leonis Kierkels,
Archiepiscopi titularis Salaminensis et in Indiis Orientalibus Delegati
Apostolici, favorabile votum, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit
vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature
perpensis, certa scientia ac de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.