AAS 39 (1947), p. 317

SACRA CONGREGATIO RITUUM

DUBLINEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVI DEI MATTHAEI TALBOT, VIRI LAICI

SUPER DUBIO

An signanda sit commissio Introductionis causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

Hibernia pluribus abhinc saeculis Sanctorum insula heroumque al-*
trix meruit appellari. Fides enim, quam Palladius, a S. Caelestino Papa
ad Hiberniam missus uti primus Episcopus, fortasse vigentem in venerat,
praecipue vero paullo post a S. Patrino, quinto christiani aevi saeculo
magis magisque propagata, tanta fecunditate succrevit, atque virtutum
perfectionem aluit, ut perbelle Dei Servus Fridericus Ozanam scribere
non haesitaverit : «Primus fidei ardor, qui alibi ad martyrium adducebat,
neophitos hibernos ad monasterium adducebat » {La civilisation
chez les Francs, p: 97, Paris, 1849). Porro multa monasteria, inde a sexti
saeculi initio, condita sunt, ad quae plura hominum milia accurrebant,
ut monasticam vitam profiteantur. Quae monasteria laetissimam sanctorum
segetem protulerunt, e quibus nonnulli tantum honoris causa
hic nominantur, qui seu monasticis virtutibus eminuerunt seu, apostolicum
munus exercentes, fidem praedicaverunt, eamque non pauci, effuso
sanguine, confirmavere. Sancti Kiranus, Coëmgenus, Endeus, Brendanus,
duo Fihiani, Columba, Livinus, Kilianus, Ffigidianus, Cataldus,
Fridolinus, Cumianus, aliique quamplurimi — tantum ut de iis dicamus
qui prioribus saeculis floruerunt — sanctorum cultu honestantur.
Speciali vero mentione digni sunt Columbanus et Gallus, qui in continenti
Europa celeberrima monasteria condiderunt, multorumque monachorum
patres sunt effecti. Nec sanctae Virgines desunt, quae pariter
Deo dicatae sanctitatis laureolam sunt assecutae e. gr. Ita, Dympna, Attracta,
Laelia ; inter quas celeberrima eminet S. Brigida Kildarensis.
Nec saeculorum decursu, nisi forte per brevissimum tempus, vivida haec
fides aliquantulum eclipsim est passa, immo saevientibus acerrimis haereticorum
insectationibus a saeculo xvi ad nostra fere tempora Hiberni
admirabili fortitudine atque constantia crudelia supplicia sufferre maluerunt,
quam avitam religionem deserere. Plurimi autem, patria extor-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.