AAS 39 (1947), p. 318

res, apostoli per universum fere orbem facti, catholicam fidem late
propagarunt. Tot heroum sanguis totque passiones non modo mirabilis
huius gentis fidem confirmaverunt, sed etiam ei alieni iuris potestatisque
immunitatem nostris hisce diebus merito comparaverunt : novumque
exortum populare reipublicae regimen Constitutionem sibi sanxit, cuius
exordium sollemnem catholicae fidei professionem exhibet.
Verum plurimi quidem, inimicorum vexationes patiendo, martyres
facti sunt, de quorum nonnullis Beatificationis seu Canonizationis causa
pertractatur ; non desunt tamen qui, christianam perfectionem sectando,
heroicum videntur assecuti esse gradum, de quibus pariter in sacra hac
Congregatione agitur. Hi sunt Maria Aikenhead, Sororum a Caritate in
Hibernia fundatrix atque Matthaeus Talbot, operarius, cuius causam
Sacra haec Congregatio, admodum probabili felicis exitus spe, modo
aggreditur. Faxit Deus ut huius Servi Dei exemplum operarios a doctrinis
socialem ordinem evertentibus praeservet, eosque in avita catholica
fide confirmet.
Dublini anno 1856 humili loco e Carolo Talbot et Elisabeth Bagnai
honestis coniugibus, qui duodecim genuerant filios, Matthaeus die 2 Maii
natus, die 5 eiusdem mensis lustralibus sacri baptismi aquis regeneratus
est. Pueritiam summa morum innocentia domi atque in ludo Fratrum
Scholarum Christianarum (Irish Christian Brothers) transegit, cum
parentum pientissimorum, tum magistrorum exemplis et hortationibus
incitatus. Duodennis manualibus operibus addictus, sensim sine sensu
ebriositati indulsit, frustra ab hoc vitio utroque parente eum retrahere
conante. Quindecim circiter annos in vitio perseveravit, sacramentorumque
frequentiam intermisit ; nec tamen in fide naufragium fecit, neque
ab omni religionis opere sese abstinuit, neque in castitate deliquit.
Anno 1884 amantissimae divinae providentiae dispositione factum
est, ut quodam sabbato, quum ob intermissam per hebdomadam operam
pecunia careret, atque ad locum, quo amici convenire ad bibendum
solebant, accessisset, sperans se ab eis fore ut invitaretur, spe fuit frustratus.
Fucosam amicitiam huiusmodi exosus, divina opitulante gratia,
a malo recedere et ad bonam redire frugem regredi statuit. Paenitentiae
sacramento se Deo reconciliavit firmumque sollemne propositum {pledge)
a quolibet inebrianti liquore ad trimestre se abstinendi emisit. Trimestri
proposito fideliter exsoluto, hoc ad annum renovavit, dein in perpetuum
nuncupavit, quod ad mortem usque sui victor perfecte servavit. Nec
satis : talem enim vitam inauguravit, quae, praesertim in operario, vix
concipi potest. Praeterquam quod enim fidelissime ac summa diligentia
munia sibi commissa exsequebatur, corporis afflictationes sponte susce-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.