AAS 39 (1947), p. 529
mystici Iesu Christi Corporis, Capitis nempe membrorumque
eius.
Liturgica autem actio tum initium sumpsit, cum Ecclesia
divinitus condita fuit. Priscae siquidem aetatis christiani « erant
perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis
panis et orationibus». Quocumque Pastores possunt 23
christifidelium coetum cogere, ibi erigunt aram, in qua sacris
operantur, et quam circum ceteri ordinantur ritus, quibus homines
possint sanctitate imbui, debitamque Deo tribuere gloriam.
Quibus in ritibus primo loco Sacramenta habentur, hoc
est septem praecipui salutis fontes; dein vero divinae laudis
celebratio, qua christifideles etiam invicem coniuncti hortationi
Pauli Apostoli obtempérant: « In omni sapientia docentes
et commonentes vosmet ipsos, psalmis, hymnis et canticis spiritualibus,
in gratia cantantes in cordibus vestris Deo» ; deinde 24
autem Legis, Prophetarum, Evangelii Apostolorumque epistularum
lectio ; ac postremo homilia, seu sacra concio, qua coetus
praeses Divini Magistri praecepta in memoriam revocata utiliter
commentatur; res eventusqüe graviores vitae Christi commemorat,
atque adstantes omnes opportunis adhortationibus
et exemplis commonefacit.
Pro rerum adiunctis christianorumque necessitatibus cultus
instruitur, evolvitur novisque ritibus, caerimoniis ac formulis
ditatur; idque ea semper ratione, « ut illis rerum signis nos
ipsos admoneamus, quantumque ... profecerimus nobis ipsis
innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus :
dignior enim sequetur effectus, quem ferventior praecedit affectus
». Itaque animus satius aptiusque ad Deum erigitur; ac2 5
Iesu Christi sacerdotium per omnem saeculorum decursum nullo
non tempore viget, cum sacra Liturgia nihil aliud sit, nisi huius
sacerdotalis muneris exercitatio. Quemadmodum divinum eius
Caput, ita Ecclesia filiis suis perpetuo adest, eos adiuvat, eosque
" Act., II, 42.
" Coloss., III, 16.
2 5 S. AUGUSTIN;,, Epist. 130, ad Probavi, 18.