AAS 39 (1947), p. 533

nere conantur, eo tamen contendere videntur, ut « subiectivam »
seu (( personalem », quam dicunt, pietatem vel imminuant, vel
omnino praetermittant.
In liturgicis celebrationibus ac peculiari modo in Augusto
altaris Sacrificio Redemptionis nostrae opus procul dubio continuatur,
eiusque fructus nobis impertitur. Christus in Sacramentis
et in Sacrificio suo singulis diebus saluti nostrae operatur; per
eademque nullo non tempore humanum genus expiât Deoque
consecrat. Ea igitur « obiectiva », quae dicitur, virtute pollent,
quae reapse animos nostros divinae Iesu Christi vitae facit
participes. Ideo non ex nostra, sed ex divina virtute eis efíectrix
illa vis inest, quae membrorum pietatem cum Capitis pietate
coniungit, eamdemque quodammodo reddit totius communitatis
actionem. Quibus ex acutis argumentis nonnulli concludunt
christiana omnis pietas in Mystici Corporis Christi mysterio
consistat oportere, nulla habita « personali » seu « subiectiva »,
ut aiunt, ratione; atque adeo cetera religionis opera neglegenda
reputant, quae cum Sacra Liturgia arcte non devinciantur et
extra cultum publicum absolvantur.
Quas tamen circa duplicis pietatis genera conclusiones,
quamvis optima sint, quae supra proponuntur, principia, fallaces
omnino esse, insidiosas ac perniciosissimas nemo est qui
non videat.
Utique retinendum est Sacramenta altarisque Sacrificium
intimam habere in semet ipsis virtutem, utpote quae sint ipsius
Christi actiones, quae divini Capitis gratiam in Mystici Corporis
membra transmittant atque diffundant; verumtamen ut
eadem debitam efficaciam habeant, opus est prorsus ut rectae
animi nostri dispositiones accedant. Itaque, ad Eucharistiam
quod attinet, Paulus Apostolus admonet : « Probet autem se
ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat». 30
Ideo Ecclesia exercitationes omnes, quibus, quadragenarii ieiunii
praesertim tempore, animus expiatur noster, significan-

30 / Cor., XI, 28.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.