AAS 39 (1947), p. 534
ter presseque vocat « praesidia militiae christianae » . Sunt3 1
enim nisus vel actiones membrorum, quae adspirante iuvanteque
gratia divino Capiti suo adhaerere volunt, ut « appareat
... nobis — S. Augustini sententiam mutuamur — in
nostro Capite, ipse fons gratiae ». Animadvertendum tamen3 2
est haec membra vivere, atque ratione voluntateque propria
instructa et exornata esse; quamobrem necesse omnino est ut,
labiis appositis fonti, vitale alimentum sumant* in seseque
transforment, eaque omnia averruncent, quae huius alimenti
efficaciam praepedire possint. Asseverandum igitur est Redemptionis
opus, quod in se res est a voluntate nostra non dependens,
internum animi nostri nisum requirere, ut sempiternam
nos salutem assequi possimus.
Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris
Sacrificium ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi
subtraxerit, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio
reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia
et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniunguntur,
idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe
ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitentiam
et ad sanctum Dei timorem salutariter excitent, atque ex mundi
vitiorumque illecebris aversos ad sanctitatis verticem per arduum
iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo
summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquidem
spiritualis vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscendas
nos permovent, et actuosum illud adaugent studium f
quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet.
Germana verique nominis pietas, quae « devotio » ab Angelico
nominatur, quaeque principalis est religionis virtutis actus
— quo quidem actu homines recte ordinantur, ad Deum apte
diriguntur, atque ultro libenterque ad ea omnia se dedunt quae
ad divinum cultum pertinent — supernarum rerum medita-3 3
31 Missale Rom., Feria IV Cinerum : orat. post Imposit, cinerum.
32 De praedestinatione sanctorum, 31.
3 3 Cf. S. THOM.. Summa Theol., II-II, q. LXXXII, a. 1.