AAS 39 (1947), p. 541

immaculatam Mariae Virginis conceptionem decrevit. Atque
eodem fere modo Ecclesia ac SS. Patres, cum de aliqua veritate
dubia controversaque disceptabatur, a venerandis etiam ritibus
ex antiquitate traditis lumen petere non praeteriere. Itaque
notum et venerandum illud habetur effatum : « Legem credendi
lex statuat supplicanti ». Sacra igitur Liturgia catho-4 5
licam fidem absolute suaque vi non designat neque constituit;
sed potius, cum sit etiam veritatum caelestium professio, quae
Supremo Ecclesiae Magisterio subicitur, argumenta ac testimonia
suppeditare potest, non parvi quidem momenti, ad peculiare
decernendum christianae doctrinae caput. Quodsi volumus eas,
quae inter fidem sacramque Liturgiam intercedunt, rationes
absoluto generalique modo internoscere ac determinare, iure
meritoque dici potest: « Lex credendi legem statuat supplicandi
». Idemque asseverandum est, cum de ceteris theologicis
virtutibus agitur : « In ... fide, spe et caritate continuato desiderio
semper oramus ».4 6

Ji. J£. Jt,
WWW

Nullo non tempore Ecclesiastica Hierarchia hoc in rebus
liturgicis iure usa est, divinum instruendo ordinandoque cultum,
eumque novo semper, ad Dei gloriam christianorümque
profectum, splendore ac decore ditando. Ac praeterea eadem
non dubitavit — Eucharistici altaris Sacrificii Sacramentorumque
substantia sarta tectaque servata — illud immutare, quod
omnino rei congruens non reputaret; idque adicere, quod aptius
videretur ad Iesu Christi aügustaeque Trinitatis honorem augendum,
atque ad erudiendam et salutariter excitandam christianam
plebem. 47
Sacra enim Liturgia ut humanis, ita divinis constat elementis;
haec autem, ut patet, cum a Divino Redemptore constituta
fuerint, nullo modo ab hominibus mutari possunt; illa vero,

45 De gratia Dei « Indiculus ». *
4 6 S. AUGUSTIN., Epist. 180, ad Probam, 18.
4 7 Cf. Const. Divini cultus, d. d. xx Dec. a. MCMXXVIII.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.