AAS 39 (1947), p. 542
prout temporum, rerum animorumque necessitates postulant,
varias commutationes habere possunt, quas Ecclesiastica Hierarchia,
S. Spiritus auxilio innixa, comprobaverit. Inde miranda
illa oritur orientalium atque occidentalium rituum varietas;
inde progrediens incrementum proficiscitur, quo peculiares
excolendae religionis consuetudines ac peculiaria pietatis
opera pedetemptim evolvuntur, et quorum tenue dumtaxat indicium
superioribus aetatibus habebatur; atque inde etiam interdum
evenit, ut pia hac in re instituta, temporis decursu oblitterata,
iterum in usum revocentur, iterumque renoventur. Haec
omnia intemeratae Iesu Christi Sponsae vitam per tot saecula
vigentem testantur; sacrum exprimunt eloquium, quod labentibus
temporibus eam inter divinumque eius Sponsum intercessit,
ut suam ac sibi creditarum gentium fidem suumque
amorem inexhaustum profiteretur; itemque sapientem illam
demonstrant institutionem ac disciplinam, qua in credentibus
« sensum Christi » excitat ac cotidie magis adauget.
Non paucae profecto fuere causae, quibus sacrae Liturgiae
processus explicatur atque evolvitur per diuturnas gloriosasque
Ecclesiae aetates.
Ita, exempli gratia, cum catholica doctrina de Incarnato Dei
Verbo, de Eucharistiae Sacramento et Sacrificio, ac de Deipara
Virgine Maria certius ac luculentius decerneretur, novae inductae
sunt rituum formae, quibus lucem illam, quae splendidius
ex Ecclesiastici Magisterii declarationibus affulserat,
liturgicae actiones satius aptiusque referebant ac quodammodo
reverberabant, ut facilius christiani populi mentes animosque
attingere posset.
Subsequens Ecclesiasticae disciplinae progressio in Sacramentis
impertiendis, ut verbi gratia in Paenitentiae Sacramenti
administratione, ac catechumenorum initum institutum eiusque
deinceps intermissio, itemque divinae Eucharistiae Communio
per unam tantum speciem in Latina Ecclesia habita, haec procul
dubio non parum in causa fuere, cur antiquissimi ritus decursu
temporum immutarentur, ac novi paulatim inducerentur ritus,