AAS 39 (1947), p. 543

qui cum mvectis has in res ordinationibus magis congruere
viderentur.
Ad quam quidem progressionem conversionemque ea non
parum pietatis incepta et opera contulere, quae cum sacra Liturgia
non arcte coniunguntur, quaeque insequentibus subinde
aetatibus ex mirabili Dei consilio nata, tantopere apud populum
increvere: ut verbi gratia auctior ac studiosior cotidie
erga divinam Eucharistiam cultus, itemque erga acerbissimos
Redemptoris Nostri cruciatus, erga sacratissimum Cor Iesu et
in Deiparam Virginem castissimumque eius Sponsum.
Atque in id etiam contulere, ad rerum adiuncta quod attinet,
cum publicae peregrinationes ad martyrum sepulcra pietatis
causa susceptae, tum peculiaria eadem de causa instituta ieiunia,
tum denique stativae supplicationes, quae paenitentiae
gratia hac in alma Urbe celebrabantur, quibusque non raro
Summus etiam Pontifex intererat.
Ac facile intellectu est optimarum artium progrediens incrementum,
architecturae, picturae ac musices potissimum, ad
externa sacrae Liturgiae elementa decernenda varieque conformanda
haud parum valuisse.
Hoc eodem in rebus liturgicis iure usa est Ecclesia ad divini
cultus sanctitatem tutandam adversus privatorum hominum peculiariumque
ecclesiarum abusus temerarie imprudenterque invectos.
Atque ita factum est ut, cum saeculo xvi id genus usus
ac consuetudines nimis magis increvissent, cumque hac in re
privatorum incepta fidei pietatisque integritatem in discrimen
inducerent, magno cum haereticorum profectu magnaque cum
eorum fallaciae errorisque propagatione, tum Decessor Noster
imm. mem. Sixtus V, ut legitimos Ecclesiae ritus defenderet,
ab iisdemque quidquid impurum inductum fuisset prohiberet,
anno MDLXXXVIII Sacrum constituit tuendis ritibus Consilium; 48
ad quod quidem institutum nostra etiam aetate ex credito munere
pertinet ea omnia vigilanti cura ordinare ac decernere,
quae ad sacram Liturgiam spectent. 49

4 8 Const. Immensa, d. d. xxn Ian. MDLXXXVIII,
49 C. I. C.„ can. 253.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.