AAS 39 (1947), p. 550
miunt in somno pacis »; nam sive vivimus, sive morimur, « ab6 8
uno tamen eodemque Christo non recedimus». 69
Quarto denique loco impetrationis habetur finis. Homo,
utpote filius prodigus, bona omnia a caelesti Patre accepta,
male consumpsit ac dissipavit, ideoque in egestatem summam
summumque in squalorem redactus est. Attamen ex Cruce Christus
(( preces supplicationesque... cum clamore valido et lacrimis
offerens, exaüditus est pro sua reverentia ». Itemque sa-7 0
cris in aris efficaci eadem ratione noster apud Deum sequester
est, ut omni benedictione et gratia repleamur.
Facile igitur intellectu est cur sacrosancta Tridentina Synodus
asseverat salutarem Crucis virtutem per Eucharisticum
Sacrificium nobis impertiri ad cotidiana nostra delenda peccata.
71
Apostolus autem gentium copiosam plenitudinem perfectionemque
declarans Sacrificii Crucis, Christum edicit una oblatione
consummasse in sempiternum sanctificatos. 72 Huius
enim Sacrificii promerita, ut infinita prorsus sunt atque immensa,
terminos nesciunt; ad universitatem quippe hominum
spectant cuiusvis temporis, cuiusvis loci; quatenus in eo sacerdos
ac victima Deus homo est; quatenus eius immolatio,
eodem modo ac eius Aeterni Patris voluntati obtemperatio, perfecta
omnino fuit; et quatenus ipse mortem oppetiit utpote humani
generis Caput : « Vide commercium emptionis nostrae :
Christus pendet in ligno, vide quanto emit; ... sanguinem fudit,
sanguine suo emit, sanguine Agni immaculati emit, sanguine
unici Filii Dei emit ... Emptor Christus est; pretium sanguis;
possessio orbis terrarum ».7 3
Haec tamen emptio non statim plenum assequitur effectum
suum : oportet siquidem Christus, postquam amplissimo
68 Missale Rom., Canon.
6 9 S. AUGUSTIN., De Trinit., lib. XIII, c. 19
70 Hebr., Y, 7.
71 Cf. Sess. XXII. c. 1.
72 Cf. Hebr., X, 14,
73 S. AUGUSTIN.. Enarr. in Ps. CXLVII, n. 16.