AAS 39 (1947), p. 549

quae reapse in Calvariae loco accidit, in singulis altaris sacrificiis
iteratur, quandoquidem per distinctos indices Christus
Iesus in statu victimae significatur atque ostenditur.
Iidem praeterea praestituti fines sunt; quorum primus gloria
est caelesti Patri tribuenda. Ab incunabulis usque ad mortem
Iesus Christus procurandae divinae gloriae studio incensus
est; atque ex Cruce eius sanguinis immolatio caelum ascendit
in odorem suavi tatis. Utque eiusmodi praeconium numquam
intermittatur, in Eucharistico Sacrificio membra cum divino
suo Capite copulantur, et cum ipso unaque cum Angelis atque
Archangelis immortales Deo laudes concinunt, Patri Omni- 63
potenti deferentes omnem honorem ac gloriam. 64
Alter autem, qui praestituitur, finis eo spectat, ut gratiae
adhibeantur Deo debitae. Divinus tantummodo Redemptor,
utpote dilectissimus Aeterni Patris Filius, cui quidem immensus
eius patebat amor, dignum ei potuit gratiae deferre carmen.
Hoc iam spectavit, hoc voluit, in novissima caena « gratias
agens ». Idque efficere ex Cruce pendens non intermisit; non6 5
intermittit in augusto arae Sacrificio, quod gratiarum actionem,
seu eucharisticam actionem, significat ; quandoquidem hoc
« vere dignum et iustum est, aequum et salutare ».6 6
Tertio autem loco, expiationis, placationis reconciliationisque
proponitur finis. Nemo alius procul dubio quam Christus Omnipotenti
Deo de humani generis culpis omnino satisfacere poterat;
ipse igitur in Cruce immolari voluit « propitiatio pro peccatis
nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius
mundi». Atque in altaribus itidem cotidie sese offert pro redem-6 7
ptione nostra, ut ab aeterna damnatione erepti in electorum
gregem adsciscamur. Idque non pro nobis tantum, qui mortali
hac vita fruimur, sed etiam « pro omnibus in Christo
quiescentibus, qui nos praecesserunt cum signo fidei et dor-

63 Of. Missale Rom., Praefatio
64 Cf. IMdem, Canon.

6 5 MARC, XIV, 23.
66 Missale Rom, Praefatio.
67 I Ioan., II, 2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.