AAS 39 (1947), p. 548

statuebat,, ut sumerent, tradidit; et eisdem eorumque in sacerdotio
successoribus ut ofîerrent praecepit »,58
Augustum igitur altaris Sacrificium non mera est ac simplex
Iesu Christi crüciatuum ac mortis commemoratio, sed vera ac
propria sacrificalo, qua quidem per incruentam immolationem
Summus Sacerdos id agit, quod iam in Cruce fecit, semet
ipsum aeterno Patri hostiam offerens acceptissimam. « Una ...
eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio*
qui se ipsum tunc in Cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa
».59
Idem itaque sacerdos, Christus Iesus, cuius quidem sacram
personam eius administer gerit. Hic siquidem, ob consecrationem
quam accepit sacerdotalem, Summo Sacerdoti assimulatur,
ac potestate fruitur operandi virtute ac persona ipsius Christi.*0
Quamobrem actione sua sacerdotali Christo quodammodo « linguam
suam commodat, manum porrigit». 61
Eadem pari modo victima est, divinus nempe Redemptor,
secundum humanam naturam suam et in corporis sanguinisque
sui veritate. Dissimilis tamen ratio est, qua Christus offertur.
In Cruce enim totum semet ipsum suosque Deo obtulit dolores;
victimae vero immolatio per cruentam mortem, libera
voluntate obitam, effecta est. In ara autem, ob gloriosum humanae
naturae suae statum, « mors illi ultra non dominantur
», ideoque sanguinis effusio haud possibilis est; verum- 62
tamen ex divinae sapientiae consilio Redemptoris nostri sacrificatio
per externa signa, quae sunt mortis indices, mirando
quodam modo ostenditur. Siquidem per panis « transubstantionem
» in corpus vinique in sanguinem Christi, ut eius corpus
reapse praesens habetur, ita eius cruor : eucharisticae autem
species, sub quibus adest, cruentam corporis et sanguinis separationem
figurant. Itaque memorialis demonstratio eius mortis,

iS Conc. Trid., Sess. XXII, c. 1.
49 Ibidem, c. 2.
60 Cf. S. THOM., Summa Theol., III, q. XXII, a. 4.
6 1 IOANN. CHRYS., In loann. Horn., 86, 4.
* Rom., VI, 9.2

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.