AAS 39 (1947), p. 555

Nec mirum est christifideles ad huiusmodi dignitatem elevari.
Baptismatis enim lavacro, generali titulo christiani in
Mystico Corpore membra efficiuntur Christi sacerdotis, et « charactere
» qui eorum in animo quasi insculpitur, ad cultum divinum
deputantur; atque adeo ipsius Christi sacerdotium pro
sua condicione participant.
Nullo non tempore in catholica Ecclesia humana ratio, fide
collustrata, ad divinarum rerum maiorem, quae fieri possit,
cognitionem contendit. Quamobrem consentaneum est ut christianus
quoque populus pie quaerat, quo sensu et ipse in Eucharistici
Sacrificii Canone illud offerre dicatur. Ut satis igitur
faciamus pio eiusmodi voto, rem placet heic breviter presseque
exponere.
Et primum quidem rationes habentur magis a re remotae,
quia nempe haud raro contingit ut christifideles, sacris assistentes
ritibus, suas preces cum sacerdotis precibus alternis
vocibus conserant; itemque, quia nonnumquam — quod anti-c
quitus eveniebat crebrius — administris altaris panem vinum -
que offerunt, ut Christi corpus et sanguis fiant; ac denique
quia eleemosynis id agunt, ut sacerdos divinam victimam pro
iisdem offerat.
At est etiam intima ratio, cur christiani omnes, ii praesertim
qui altari adsunt, offerre dicantur.
Qua in re gravissima ne perniciosus oriatur error, offerendi
vocem propriae significationis terminis circumscribamus oportet.
Incruenta enim illa imrnolatio, qua consecrationis verbis
prolatis Christus in statu victimae super altare praesens redditur,
ab ipso solo sacerdote perficitur, prout Christi personam
sustinet, non vero prout christifidelium personam gerit. At
idcirco quod sacerdos divinam victimam altari superponit,
eamdem Deo Patri qua oblationem defert ad gloriam Sanctissimae
Trinitatis et in bonum totius Ecclesiae. Hanc autem restricti
mominis oblationem christifideles suo modo duplicique
ratione participant: quia nempe non tantum per sacerdotis
manus, sed etiam una cum ipso quodammodo Sacrificium offe-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.