AAS 39 (1947), p. 556

runt: qua quidem participatione, populi quoque oblatio ad
ipsum liturgicum refertur : cultum.
Christifideles autem per sacerdotis manus Sacrificium offerì e
ex eo patet, quod altaris administer personam Christi utpote
Capitis gerit, membrorum omnium nomine offerentis; quo quidem
fit, ut universa Ecclesia iure dicatur per Christum victimae
oblationem deferre. Populum vero una cum ipso sacerdote
offerre non idcirco statuitur, quod Ecclesiae membra, haud aliter
ac ipse saeerdos,ritum liturgicum adspectabilem perficiant,*
quod solius ministri est ad hoc divinitus deputati: sed idcirco
quod sua vota laudis, impetrationis, expiationis gratiarumque
actionis una cum votis seu mentis intentione sacerdotis, immo
Summi ipsius Sacerdotis, eo fine coniungit, ut eadem in ipsa
victimae oblatione, externo quoque sacerdotis ritu, Deo Patri
exhibeantur. Externus enim sacrificii ritus suapte natura cultum
internum manifestet necesse est: novae autem legis Sacris
ficium supremum illud obsequium significat, quo ipse principalis
offerens^ qui Christus est, et una cum eo et per eum omnia
eius mystica membra debito Deum honore prosequantur ac
venerentur. ;,
Magno autem cum animi gaudio certiores facti sufnus eius^
modi doctrinam, postremis hisce praesertim temporibus, ob impensius
multorum liturgicae disciplinae studium, in sua luce
fuisse collocatam. Facere tamen non possumus quin veritatis
superlationes traiectionesque, quae cum germanis Ecclesiae
praeceptis non concordent, vehementer deploremus.
Nonnulli siquidem illa omnino Sacrificia reprobant, quae
privatim ac non adstante populo offerantur, quasi a prisca sacrificandi
forma aberrent; nec desunt qui asseverent sacerdotes
non posse eodem tempore pluribus in aris divina litare
hostia, quod hac agendi ratione communitatem dissocient,
eiusque unitatem in discrimen adducant : itemque non desunt,
qui eo usque procedant, ut oportere prorsus reputent plebem
confirmare ratumque habere Sacrificium, ut illud vim virtutemque
sortiatur suam.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.