AAS 39 (1947), p. 558

nabile obsequium vestrum ». At cum potissimum christifi-9 0
deles liturgicae actioni tam pia intentaque mente coniunguntur,
ut de iisdem reapse dici queat: « quorum tibi fides cognita est
et nota devotio facere non possunt quin sua cuiusque fides
alacrius per caritatem operetur, pietas vigeat atque flammescat,
ac singuli universi divinae procurandae gloriae se consecrent,
vehementerque cupientes Iesu Christo, acérrimos perpesso
dolores, sese arctissime assimulare, cum ipso Summo Sacerdote
et per ipsum se quasi spiritualem hostiam offerant.
Quod quidem illa etiam adhortamenta docent, quibus Episcopus,
Ecclesiae nomine, sacrorum administros appellat quo
die eos consecrat: « Agnoscite quod agitis, imitamini quod tractatis,
quatenus, mortis dominicae mysterium celebrantes, mortificare
membra vestra a vitiis et concupiscentiis omnino procuretis
». Ac fere eodem modo in sacris Liturgiae libris chri-9 2
stiani admonentur, qui ad altare accedant, ut sacra participent:
« Sit in hoc ... altari innocentiae cultus, immoletur superbia,
iracundia iuguletur, luxuria omnisque libido feriatur,
offeratur pro turturibüs sacrificium castitatis et pro pullis columbarum
innocentiae sacrificium ». Dum igitur altari adsta-9 3
mus, ita animum nostrum transformemus oportet, ut quidquid
peccatum est in eo penitus restinguatur, quidquid vero per
Christum vitam gignit supernam, enixe refoveatur ac roboretur:
atque adeo nos efficiamur, una cum Immaculata Hostia,
victima Aeterno Patri accepta.
Quod quidem propositum sanctissimum ut Ecclesia aptiore,
quo fieri possit, modo ad effectum deducere queat, per sacrae
Liturgiae praecepta omni ope enititur. Huc enim non solum
lectiones spectant, homiliae ceteraeque sacrorum administrorum
conciones universusque mysteriorum cyclus, quae nobis per
anni decursum recolenda proponuntur, sed vestimenta etiam
ac sacri ritus eorumque externus apparatus; quae quidem eo

Horn.., XII, 1.
51 Missale Rom., Canon Missae.
52 Pontif. Rom., De Ordinatione presbyteri.
' Ibidem, De altaris consecrat., Praefatio3

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.