AAS 39 (1947), p. 559

pertinent ut « maiestas tanti Sacrificii commendetur, et mentes
fidelium per haec visibilia religionis et pietatis signa, ad rerum
altissimarum, quae in hoc Sacrificio latent, contemplationem
excitentur». 91
Omnia igitur liturgiae elementa eo contendunt, ut animus
noster Divini Redemptoris imaginem per Crucis mysterium in
se referat secundum illud Apostoli gentium « Christo confixus:
sum Cruci; vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus
». Quam ob rem nos veluti hostia una cum Christo effi-9 5
ciuntur ad augendam Aeterni Patris gloriam.
Huc igitur christifideles, divinam victimam in Eucharistico
Sacrificio offerentes, animum convertant atque erigant. Si enim,
ut S. Augustinus scribit, mysterium nostrum in mensa dominica
positum est, id est ipse Christus Dominus, prout Caput 90
et symbolum coagmentationis illius exsistit, qua nos Corpus
Christi sumus et membra corporis eius; si S. Robertus Bel- 97 98
larminus ad mentem doctoris Hipponensis docet, in Sacrificio
altaris generale significari sacrificium, quo universum Corpus
Christi mysticum, id est tota redempta civitas offertur Deo per
Christum, Sacerdotem magnum: nihil rectius, nihil iustius 99
excogitan potest, quam nos omnes una cum Capite nostro, pro
nobis passo, nosmetipsos quoque Aeterno Patri immolare. In
altaris enim Sacramento, eodem Augustino auctore, Ecclesiae
demonstratur, in re, quam eadem offert, ipsam quoque offerri. 100
Animadvertant igitur christifideles ad quam eos dignitatem
sacrum Baptismatis lavacrum evexerit; neque satis habeant generali
ea mentis intentione, quae Christi membra Ecclesiaeque
filios decet, Eucharisticum participare Sacrificium, sed cum
Summo Sacerdote eiusque in terris administro, ex sacrae Liturgiae
rationibus, ultro arctissimeqüe coniuncti, una cum eodem

94 Cf. Conc. Trid., Sess. XXII. o. 5.
" Gal., II, 19-20.5
"* Cf S cvm. CCJ.XÄ1J
,j: Cf. / Vor.. XII, 27.
" Cf. Eph., V, 30.s
9 9 Cf. S. ROBERTUS BKIJ..\RM., De Missa, II, cai» .s
100 Cf De Ci v. Dei, lib X, cap 0

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.