AAS 39 (1947), p. 560

tum peculiari modo devinciantur, cum divinae Hostiae consecratio
peragitur, eamdemque una cum eo offerant, cum sollemnia
illa verba pronuntiantur: « Per ipsum, et cum ipso, et
in ipso est tibi Deo Patri Omnipotenti, in unitate Spiritus
Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum»;
quibus quidem verbis populus respondet :« Amen ». 101
Neque christiani obliviscatur semet ipsos suasque sollicitudines,
dolores, angustias, miserias necessitatesque una simul
cum divino Capite Cruci suñixo offerre.
Laudibus igitur ii digni sunt, qui eo consilio ducti, ut christiana
plebs Eucharisticum Sacrificium facilius salubriusque
participet, « Missale Romanum » apte in populi manibus ponere
conantur, ita quidem ut christifideles, una cum sacerdote
copulati, iisdem eius verbis iisdemque Ecclesiae sensibus
comprecentur; itemque ii laudibus exornandi sunt, qui efficere
contendunt, tit Liturgia externo etiam modo actio sacra fiat,
quam reapse adstantes omnes communicent. Id quidem non
una ratione contingere potest; cum nimirum universus populus,
ex sacrorum rituum normis, vel sacerdotis verbis recto servato
ordine respondet, vel cantus edit, qui cum variis Sacrificii partibus
congruant, vel utrumque facit, vel denique cum in Sacris
sollemnibus alternas Iesu Christi administri precibus dat voces
unaque simul liturgica cantica concinit.
Quae tamen Sacrificii participandi rationes tum dilaudandae
ac commendandae sunt, cum Ecclesiae praeceptis sacrorumque
rituum normis diligenter obtempérant. Eo autem potissimum
spectant, ut christianorum pietatem eorumque in tir
mam cum Christo cum eiusque adspectabili administro coniunctionem
alant ac foveant, itemque internos illos sensus et
habitus excitent, quibus animus noster Summo Sacerdoti Novi
Testamenti assimuletur oportet. Nihilo secius, quamvis externo
quoque modo demonstrent Sacrificium suapte natura, utpote
a Mediatore Dei et hominum 102 peractum, totius mystici

101 Missale Rom., Canon Missae.
1 0 2 Cf. 7 Tim., II, 5.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.