AAS 39 (1947), p. 562
ut debito omnia ordine ac decore fiant, neve cuilibet, etsi sacerdoti,
liceat arbitrio suo sacris aedibus quasi experimenti
causa uti. Quam ad rem id etiam Nobis in votis est, ut in singulis
Dioecesibus, quemadmodum Consilium habetur sacris musicis
et artibus tutandis, sic Consilium quoque constituatur ad
liturgicum provehendum apostolatum, ut vigilanti cura vestra
diligenter omnia ex Apostolicae Sedis praescriptionibus eveniant.
In religiosorum autem sodalium Communitatibus ea omnia,
quae propriae Constitutiones hac in re statuere, accurate serventur,
neque res novae inducantur, quas earumdem Communitatum
moderatores non ante probaverint.
Quantumvis vero externae rationes rerumque adiuncta, quibus
christianus populus Eucharisticum Sacrificium participat
ceterasque liturgicas actiones, varia ac dissimilia esse queant,
eo tamen, studiosissime semper contendendum est, ut arctioribus,
quibus fieri possit, nexibus adstantium animi Divino
Redemptori devinciantur, utque eorum vita sanctitate cotidie
auctiore exornetur ac caelestis Patris gloria cotidie magis adaugeatur.
'/f* %r
Augustum altaris Sacrificium divinae dapis Communione
concluditur. Attamen, ut omnes norunt, ad eiusdem Sacrificii
integritatem habendam requiritur solummodo ut Sacerdos caelesti
pabulo reficiatur, non autem ut populus etiam — quod
ceteroquin summopere optandum est — ad sacram synaxim
accedat.
Placet autem hac super re eas iterare animadversiones, quas
Decessor Noster Benedictus XIV de Tridentini Concilii definitionibus
habet: «Primo ... dicendum Nobis occurrit, nemini
ex fidelibus in mentem venire posse Missas privatas, in quibus
sacerdos solus sacram sumit Eucharistiam, propterea veri, perfecti
et integri Sacrificii incruenti a Christo Domino instituti
rationem amittere, ideoque illicitas esse existimandas. Nec enim