AAS 39 (1947), p. 566

stribuatur, et cur etiam — quamvis sacra habeatur synaxis
statim ac sacerdos se caelesti epulo cibaverit — hostiis tamen
id fiat iam superiore tempora consecratis. Hisce etiam in rerum
adiunctis— quod ceteroquin iam supra admonuimus — populus
rite Eucharisticum participat Sacrificium, ac facilius non raro
potest ad Mensam vitae aeternae accedere. Quodsi tamen Ecclesia,
pro materna indulgentia sua, spiritualibus filiorum necessitatibus
occurrere nititur, ii nihilo secius pro sua quisque parte
debent, quidquid sacra Liturgia suadeat, non facile spernere,
ac quotiescumque probabilis non obsistat causa, ea omnia efficere,
quibus vivens Mystici Corporis unitas clarius ad altare
patescat.

•ii. .}£. -U.
•7T *7T -7?

Opus sacrum, quod peculiares Liturgiae normae moderantur,
postquam peractum est, non eum gratiarum actione
exsolvit, qui caeleste degustavit pabulum; quin immo valde
consentaneum est eum, Eucharistica accepta dape ac publicis
conclusis ritibus, se recollegere, ac cum Divino Magistro intime
coniunctum, cum eodem, prouti rerum adiuncta concedant, dulcissimo
salubriterque colloqui. Ii igitur ex recto secedunt veritatis
tramite, qui verbo magis quam sententiae inhaerentes,
asseverant ac doceant post Sacrum absolutum haud esse eiusmodi
gratiarum actionem producendam, non modo quod ipsum
altaris .Sacrificium per se gratiarum sit actio, sed quod etiam
ad peculiarem actum id pertineat privatae ac propriae suae
cuiusque pietatis, non autem ad communitatis bonum.
At contra ipsa Sacramenti natura hoc postulat, ut eius perceptio
uberes christianis edat sanctitatis fructus. Dimittitur
utique publicus communitatis coetus, at singuli, una cum
Christo copulati, in suo quisque animo laudis canticum non
intermittant oportet « gratias agentes semper pro omnibus, in
nomine Domini Nostri Iesu Christi, Deo et Patri». Sacra etiam 113
Eucharistici Sacrificii Liturgia ad hoc nos adhortatur, cum nos

113 Ephes., V. 20..

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.