AAS 39 (1947), p. 567

hisce verbis precari iubet: « Da, quaesumus, ut in gratiarum
semper actione maneamus, ... et a tua numquam laude cesse 114
mus». Quamobrem, si nullo non tempore grates Deo agendae1 1 5
sunt, et a sua laude est numquam cessandum, quisnam audeat
Ecclesiam reprehenderé vel improbare, quod sacerdotibus suis 116
ac christifidelibus suadeat post sacram synaxim parumper saltem
cum Divino colloqui Redemptore, et quod liturgicis inseruerit
libris opportunas preces, indulgentiae muneribus ditatas,
quibus sacrorum administri vel antequam sacris operentur divinaque
dape reficiantur, apte se praeparent, vel, re divina peracta,
gratum Deo profiteantur animum? Tantum abest ut
sacra Liturgia intimos singulorum christianorum sensus réprimât,
ut eos potius idcirco refoveat atque instimulet, ut Iesu
Christo assimulentur, per eumdemque ad caelestem Patrem
dirigantur; quapropter haec eadem disciplina postulat ut quisquis
sancta de altari libaverit, debitas Deo grates persolvat. Divino
enim placet Redemptori nos deprecantes audire, nobiscum
aperto animo colloqui, nobisque in flagranti Corde suo praebere
refugium.
Quin immo eiusmodi actus, singulorum proprii, omnino necessarii
sunt, ut uberius omnes supernis fruamur thesauris, quibus
Eucharistia affluit, eosdemque pro facultate in ceteros refundamus,
ut Christus Dominus in omnium animis suae virtutis
plenitudinem assequatur.
Cur igitur, Venerabiles Fratres, eos non dilaudemus, qui
cum Eucharisticum pabulum acceperint, postquam etiam christifidelium
coetus publice dimissus sit, una cum Divino Redemptore
intima familiaritate commorentur, non modo ut cum eo
colloquantur suavissime, sed ut eidem etiam grates agant debitasque
referant laudes, ac praesertim ut opem poscant, ut ex
animis arceant cuiusque suis quidquid sacramenti efficacitatem
minuat, utque ea omnia pro sua parte efficiant, quae praésen-

111 Missale Rom., Postcommunio Dominicae infra Oct. Ascens.
1 1 5 Ibidem, Postcommunio Dominicae I post Pentec.
118 C. I. C.., can.. 810.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.