AAS 39 (1947), p. 575

Veritates in mentem revocant, populo electo divinitus patef
aetas, terribiles interdum, interdum vero suavissima dulcedine
perfusas; spem repetunt atque incendunt promissi Liberatoris,
quae olim vel circa domesticos focos, vel in ipsa templi
maiestate concinendo refovebatür ; itemque mirifica in luce ponunt
Iesu Christi gloriam in antecessum significatam ac summam
aeternamque eius virtutem, dein vero hoc in terrestre exsilium
eius adventum demissionemque, regiam eius dignitatem
potestatemque sacerdotalem, ac denique benéficos eius labores
eiusque in nostram redemptionem profusum sanguinem. Ac
pari modo nostrorum animorum iucunditatem exprimunt,
aegritudinem, spem, timorem, ac Deo omnino fidentem eumdemque
redamantem voluntatem nostram, nostrumque mysticum
ascensum erga divina tabernaculi
<( Psalmus ... benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio,
plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora
confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor
iucunditatis, laetitiae resultatio ».1 4 3
Prisca aetate frequentiores christifideles horariis hisce precibus
aderant; sed hoc pedetemptim exolevit, atque, ut modo
diximus, in praesens earum recitatio clero solummodo ac religiosis
sodalibus officium est. Nihil igitur districte» iure laicorum
órdini hac in re praecipitur; verumtamen summopere optandum
est, ut horarias illas preces recitando vel canendo, actu
participent, quae diebus festis sub vesperam in sua cuiusque
curia habeantur. Enixe vos vestrosque adhortamur, Venerabiles
Fratres, ut pia haec consuetudo in usu esse ne desinat,
utque, ubicumque obsolevit, iterum pro facultate effecta detur.
Quod tum procul dubio salutaribus cum fructibus fiet, cum
vespertinae laudes non solum digne ac decore persolventur, sed
ita quoque tit variis modis christifidelium pietatem suaviter
alliciant. Dierum festorum, qui peculiari modo Deo die&ndi
ac consecrandi sunt, publice ac privatim sit inviolata religio;
imprimisque diei dominicae, quam Apostoli, a Spiritu Sancto

S. AMBROS., Enarrat, in Ps. I, n U

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.