AAS 39 (1947), p. 591
licae fidei cecinere, suam queat adiungere vocem. Facere tamen
non possumus quin, pro officii Nostri conscientia, eas imagines
ac formas, recens a nonnullis inductas, deploremus ac reprobemus,
quae sanae artis deformationes depravationesque videantur,
quaeque etiam nonnumquam decori, modestiae ac pietati
christianae aperte répugnent, sensumque vere religiosum misere
offendant; hae quidem a nostris templis arcendae prorsus
atque expellendae sunt, ut « generatim quidquid a sanctitate
loci absonum sit». 178
Pontificiis normis ac decretis insistentes, curate diligenter,
Venerabiles Fratres, ut eorum artificüm mentem animumque
collustretis ac dirigatis, quibus hodie concredatur munus, tot
templa, belli vi diruta, vel penitus deleta, restituendi vel rursus
aedificandi; queant ipsi ac velint ex divina religione modos
rationesque haurire, quae aptius ac dignius cultus necessitatibus
respondeant; ita enim feliciter eveniet, ut humanae artes, quasi
e caelo datae, serena luce splendeant, ad civilem hominum cultum
summopere pertineant, et ad Dei gloriam conferant animorumque
salutem. Siquidem ingenuae artes tum reapse ad
religionem conformantür, cum « quasi ancillae nobilissimae
divino cultui inserviant ».1 7 9
At est aliquid etiam maiorisque momenti, Venerabiles Fratres,
quod peculiari modo sedulitati studioque vestro apostolico
commendemus. Quidquid ad externum religionis cultum attinet
suam profecto habet gravitatem; attamen pernecesse potissimum
est christianos Liturgiae vitam vivere, eiusque supernum
alere ac ref o vere afflatum.
Alacriter igitur consulite ut adolescens clerus, cum ad ascéticas,
theologicas, iuridicas ac pastorales disciplinas instituitur,
ita etiam concordi ratione conformetur, ut sacras caerimonias
intellegat, earum maiestatem pulchritudinemque percipiat,
easque normas diligenter addiscat, quas rubricas vocant.
Idque non modo culturae causa, non ea solummodo ratione, ut
178 C. I. O., can. 1178.
1 7 3 Pius XI, Const. Divini cultus.